De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quia multa modis multis mutata per omne
  2. ex infinito vexantur percita plagis,
  3. omne genus motus et coetus experiundo
  4. tandem deveniunt in talis disposituras,
  5. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  6. et multos etiam magnos servata per annos
  7. ut semel in motus coniectast convenientis,
  8. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  9. integrent amnes et solis terra vapore
  10. fota novet fetus summissaque gens animantum
  11. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  12. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  13. ex infinito suboriri copia posset,
  14. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  15. nam vel uti privata cibo natura animantum
  16. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  17. dissolui simul ac defecit suppeditare
  18. materies aliqua ratione aversa viai.
  19. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  20. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  21. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  22. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  23. inter dum resilire tamen coguntur et una
  24. principiis rerum spatium tempusque fugai
  25. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  26. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  27. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  28. infinita opus est vis undique materiai.
  29. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  30. in medium summae quod dicunt omnia niti
  31. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  32. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  33. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  34. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  35. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  36. nitier in terraque retro requiescere posta,
  37. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  38. et simili ratione animalia suppa vagari