De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si tibi forte animum tali ratione tenere
  2. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  3. naturam rerum, qua constet compta figura.
  4. Sed quoniam docui solidissima materiai
  5. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  6. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  7. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  8. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  9. pervideamus utrum finitum funditus omne
  10. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  11. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  12. finitumst; namque extremum debebat habere.
  13. extremum porro nullius posse videtur
  14. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  15. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  16. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  17. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  18. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  19. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  20. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  21. Praeterea si iam finitum constituatur
  22. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  23. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  24. id validis utrum contortum viribus ire
  25. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  26. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  27. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  28. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  29. cogit ut exempta concedas fine patere.
  30. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  31. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  32. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  33. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  34. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  35. fiet uti nusquam possit consistere finis
  36. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  37. Praeterea spatium summai totius omne
  38. undique si inclusum certis consisteret oris