De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  2. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  3. fiet uti nusquam possit consistere finis
  4. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  5. Praeterea spatium summai totius omne
  6. undique si inclusum certis consisteret oris
  7. finitumque foret, iam copia materiai
  8. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  9. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  10. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  11. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  12. ex infinito iam tempore subsidendo.
  13. at nunc ni mirum requies data principiorum
  14. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  15. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  16. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  17. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  18. ex infinito cita corpora materiai.
  19. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  20. aer dissaepit collis atque aera montes,
  21. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  22. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  23. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  24. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  25. perpetuo possint aevi labentia tractu
  26. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  27. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  28. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  29. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  30. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  31. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  32. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  33. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  34. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  35. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  36. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  37. exiguum possent horai sistere tempus;
  38. nam dispulsa suo de coetu materiai
  39. copia ferretur magnum per inane soluta,
  40. sive adeo potius numquam concreta creasset
  41. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  42. nam certe neque consilio primordia rerum
  43. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  44. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  45. sed quia multa modis multis mutata per omne
  46. ex infinito vexantur percita plagis,
  47. omne genus motus et coetus experiundo
  48. tandem deveniunt in talis disposituras,
  49. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  50. et multos etiam magnos servata per annos
  51. ut semel in motus coniectast convenientis,
  52. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  53. integrent amnes et solis terra vapore
  54. fota novet fetus summissaque gens animantum
  55. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  56. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  57. ex infinito suboriri copia posset,
  58. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  59. nam vel uti privata cibo natura animantum
  60. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  61. dissolui simul ac defecit suppeditare
  62. materies aliqua ratione aversa viai.
  63. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  64. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  65. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  66. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  67. inter dum resilire tamen coguntur et una
  68. principiis rerum spatium tempusque fugai
  69. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  70. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  71. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  72. infinita opus est vis undique materiai.
  73. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  74. in medium summae quod dicunt omnia niti
  75. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  76. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  77. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  78. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  79. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  80. nitier in terraque retro requiescere posta,
  81. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  82. et simili ratione animalia suppa vagari
  83. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  84. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  85. sponte sua possint in caeli templa volare;
  86. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  87. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  88. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  89. sed vanus stolidis haec * * *
  90. amplexi quod habent perv * * *
  91. nam medium nihil esse potest * * *
  92. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  93. possit ibi quicquam consistere * * *
  94. quam quavis alia longe ratione * * *
  95. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  96. per medium, per non medium, concedere debet
  97. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  98. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  99. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  100. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  101. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  102. haud igitur possunt tali ratione teneri
  103. res in concilium medii cuppedine victae.
  104. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  105. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  106. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  107. et quasi terreno quae corpore contineantur,