De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  2. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  3. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  4. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  5. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  6. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  7. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  8. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  9. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  10. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  11. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  12. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  13. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  14. et latices dulcis guttas similique sapore
  15. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  16. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  17. herbarum genera et fruges frondesque videri
  18. dispertita inter terram latitare minute,
  19. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  20. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  21. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  22. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  23. verum semina multimodis inmixta latere
  24. multarum rerum in rebus communia debent.
  25. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  26. arboribus vicina cacumina summa terantur
  27. inter se validis facere id cogentibus austris,
  28. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  29. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  30. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  31. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  32. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  33. non possent ullum tempus celarier ignes,
  34. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  35. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  36. permagni referre eadem primordia saepe
  37. cum quibus et quali positura contineantur
  38. et quos inter se dent motus accipiantque,
  39. atque eadem paulo inter se mutata creare
  40. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  41. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  42. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  43. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  44. si fieri non posse putas, quin materiai
  45. corpora consimili natura praedita fingas,
  46. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  47. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  48. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  49. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  50. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  51. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  52. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  53. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  54. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  55. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  56. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  57. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  58. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  59. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  60. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  61. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  62. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  63. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  64. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  65. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  66. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  67. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  68. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  69. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  70. sed potius tali facto recreata valescat,
  71. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  72. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  73. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  74. carmine Pierio rationem exponere nostram
  75. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  76. si tibi forte animum tali ratione tenere
  77. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  78. naturam rerum, qua constet compta figura.
  79. Sed quoniam docui solidissima materiai
  80. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  81. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  82. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  83. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  84. pervideamus utrum finitum funditus omne
  85. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  86. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  87. finitumst; namque extremum debebat habere.
  88. extremum porro nullius posse videtur
  89. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  90. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  91. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  92. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  93. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  94. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  95. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  96. Praeterea si iam finitum constituatur
  97. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  98. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  99. id validis utrum contortum viribus ire
  100. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  101. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  102. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  103. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  104. cogit ut exempta concedas fine patere.
  105. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  106. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  107. sive foras fertur, non est a fine profectum.