De Rerum Natura
Lucretius
-
- at contra tenuis exponunt aeris auras
- et calidos simul a medio differrier ignis,
- atque ideo totum circum tremere aethera signis
- et solis flammam per caeli caerula pasci,
- quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
- nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
- posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ne volucri ritu flammarum moenia mundi
- diffugiant subito magnum per inane soluta
- et ne cetera consimili ratione sequantur
- neve ruant caeli tonitralia templa superne
- terraque se pedibus raptim subducat et omnis
- inter permixtas rerum caelique ruinas
- corpora solventes abeat per inane profundum,
- temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
- desertum praeter spatium et primordia caeca.
- nam qua cumque prius de parti corpora desse
- constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
- hac se turba foras dabit omnis materiai.
- Haec sic pernosces parva perductus opella;
- namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
- nox iter eripiet, quin ultima naturai
- pervideas: ita res accendent lumina rebus.
- Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
- e terra magnum alterius spectare laborem;
- non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
- sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
- suave etiam belli certamina magna tueri
- per campos instructa tua sine parte pericli;
- sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
- edita doctrina sapientum templa serena,
- despicere unde queas alios passimque videre
- errare atque viam palantis quaerere vitae,
- certare ingenio, contendere nobilitate,
- noctes atque dies niti praestante labore
- ad summas emergere opes rerumque potiri.
- o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
- qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
- degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
- nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
- corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
- iucundo sensu cura semota metuque?
- ergo corpoream ad naturam pauca videmus
- esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
- delicias quoque uti multas substernere possint
- gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
- si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
- lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
- lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
- nec domus argento fulget auroque renidet
- nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
- cum tamen inter se prostrati in gramine molli
- propter aquae rivum sub ramis arboris altae
- non magnis opibus iucunde corpora curant,
- praesertim cum tempestas adridet et anni
- tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
- nec calidae citius decedunt corpore febres,
- textilibus si in picturis ostroque rubenti
- iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
- quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
- proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
- quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
- si non forte tuas legiones per loca campi
- fervere cum videas belli simulacra cientis,
- subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
- ornatas armis stlattas pariterque animatas,
- his tibi tum rebus timefactae religiones
- effugiunt animo pavidae mortisque timores
- tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
- quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
- re veraque metus hominum curaeque sequaces
- nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
- audacterque inter reges rerumque potentis
- versantur neque fulgorem reverentur ab auro
- nec clarum vestis splendorem purpureai,
- quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
- omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Nunc age, quo motu genitalia materiai
- corpora res varias gignant genitasque resolvant
- et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
- reddita mobilitas magnum per inane meandi,
- expediam: tu te dictis praebere memento.
- nam certe non inter se stipata cohaeret
- materies, quoniam minui rem quamque videmus
- et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
- ex oculisque vetustatem subducere nostris,
- cum tamen incolumis videatur summa manere
- propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
- unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
- illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
- nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
- semper, et inter se mortales mutua vivunt.