De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  2. id validis utrum contortum viribus ire
  3. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  4. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  5. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  6. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  7. cogit ut exempta concedas fine patere.
  8. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  9. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  10. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  11. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  12. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  13. fiet uti nusquam possit consistere finis
  14. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  15. Praeterea spatium summai totius omne
  16. undique si inclusum certis consisteret oris
  17. finitumque foret, iam copia materiai
  18. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  19. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  20. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  21. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  22. ex infinito iam tempore subsidendo.
  23. at nunc ni mirum requies data principiorum
  24. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  25. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  26. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  27. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  28. ex infinito cita corpora materiai.
  29. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  30. aer dissaepit collis atque aera montes,
  31. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  32. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  33. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  34. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  35. perpetuo possint aevi labentia tractu
  36. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  37. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  38. finibus exemptis in cunctas undique partis.