De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  2. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  3. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  4. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  5. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  6. Praeterea si iam finitum constituatur
  7. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  8. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  9. id validis utrum contortum viribus ire
  10. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  11. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  12. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  13. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  14. cogit ut exempta concedas fine patere.
  15. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  16. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  17. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  18. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  19. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  20. fiet uti nusquam possit consistere finis
  21. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  22. Praeterea spatium summai totius omne
  23. undique si inclusum certis consisteret oris
  24. finitumque foret, iam copia materiai
  25. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  26. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  27. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  28. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  29. ex infinito iam tempore subsidendo.
  30. at nunc ni mirum requies data principiorum
  31. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  32. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  33. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  34. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  35. ex infinito cita corpora materiai.
  36. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  37. aer dissaepit collis atque aera montes,
  38. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  39. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  40. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  41. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  42. perpetuo possint aevi labentia tractu
  43. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  44. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  45. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  46. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  47. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  48. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  49. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  50. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  51. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  52. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  53. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  54. exiguum possent horai sistere tempus;
  55. nam dispulsa suo de coetu materiai
  56. copia ferretur magnum per inane soluta,
  57. sive adeo potius numquam concreta creasset
  58. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  59. nam certe neque consilio primordia rerum
  60. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  61. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  62. sed quia multa modis multis mutata per omne
  63. ex infinito vexantur percita plagis,
  64. omne genus motus et coetus experiundo
  65. tandem deveniunt in talis disposituras,
  66. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  67. et multos etiam magnos servata per annos
  68. ut semel in motus coniectast convenientis,
  69. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  70. integrent amnes et solis terra vapore
  71. fota novet fetus summissaque gens animantum
  72. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  73. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  74. ex infinito suboriri copia posset,
  75. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  76. nam vel uti privata cibo natura animantum
  77. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  78. dissolui simul ac defecit suppeditare