De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  2. et latices dulcis guttas similique sapore
  3. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  4. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  5. herbarum genera et fruges frondesque videri
  6. dispertita inter terram latitare minute,
  7. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  8. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  9. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  10. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  11. verum semina multimodis inmixta latere
  12. multarum rerum in rebus communia debent.
  13. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  14. arboribus vicina cacumina summa terantur
  15. inter se validis facere id cogentibus austris,
  16. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  17. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  18. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  19. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  20. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  21. non possent ullum tempus celarier ignes,
  22. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  23. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  24. permagni referre eadem primordia saepe
  25. cum quibus et quali positura contineantur
  26. et quos inter se dent motus accipiantque,
  27. atque eadem paulo inter se mutata creare
  28. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  29. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  30. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  31. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  32. si fieri non posse putas, quin materiai
  33. corpora consimili natura praedita fingas,
  34. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  35. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  36. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  37. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  38. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  39. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  40. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  41. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  42. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  43. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  44. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  45. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  46. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  47. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  48. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  49. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  50. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  51. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  52. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  53. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  54. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  55. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  56. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  57. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  58. sed potius tali facto recreata valescat,
  59. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  60. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  61. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  62. carmine Pierio rationem exponere nostram
  63. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  64. si tibi forte animum tali ratione tenere
  65. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  66. naturam rerum, qua constet compta figura.
  67. Sed quoniam docui solidissima materiai
  68. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  69. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  70. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  71. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  72. pervideamus utrum finitum funditus omne
  73. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  74. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  75. finitumst; namque extremum debebat habere.
  76. extremum porro nullius posse videtur
  77. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  78. quo non longius haec sensus natura sequatur.