De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  2. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  3. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  4. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  5. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  6. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  7. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  8. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  9. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  10. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  11. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  12. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  13. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  14. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  15. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  16. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  17. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  18. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  19. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  20. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  21. sed potius tali facto recreata valescat,
  22. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  23. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  24. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  25. carmine Pierio rationem exponere nostram
  26. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  27. si tibi forte animum tali ratione tenere
  28. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  29. naturam rerum, qua constet compta figura.
  30. Sed quoniam docui solidissima materiai
  31. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  32. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  33. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  34. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  35. pervideamus utrum finitum funditus omne
  36. constet an immensum pateat vasteque profundum.