De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed quoniam docui solidissima materiai
  2. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  3. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  4. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  5. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  6. pervideamus utrum finitum funditus omne
  7. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  8. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  9. finitumst; namque extremum debebat habere.
  10. extremum porro nullius posse videtur
  11. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  12. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  13. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  14. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  15. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  16. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  17. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  18. Praeterea si iam finitum constituatur
  19. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  20. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  21. id validis utrum contortum viribus ire
  22. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  23. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  24. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  25. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  26. cogit ut exempta concedas fine patere.
  27. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  28. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  29. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  30. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  31. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  32. fiet uti nusquam possit consistere finis
  33. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  34. Praeterea spatium summai totius omne
  35. undique si inclusum certis consisteret oris
  36. finitumque foret, iam copia materiai
  37. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  38. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  39. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  40. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  41. ex infinito iam tempore subsidendo.
  42. at nunc ni mirum requies data principiorum
  43. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  44. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  45. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  46. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  47. ex infinito cita corpora materiai.
  48. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  49. aer dissaepit collis atque aera montes,
  50. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  51. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  52. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  53. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  54. perpetuo possint aevi labentia tractu
  55. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  56. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  57. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  58. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  59. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  60. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  61. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  62. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  63. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  64. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  65. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  66. exiguum possent horai sistere tempus;
  67. nam dispulsa suo de coetu materiai
  68. copia ferretur magnum per inane soluta,
  69. sive adeo potius numquam concreta creasset
  70. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  71. nam certe neque consilio primordia rerum
  72. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  73. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  74. sed quia multa modis multis mutata per omne
  75. ex infinito vexantur percita plagis,
  76. omne genus motus et coetus experiundo
  77. tandem deveniunt in talis disposituras,
  78. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  79. et multos etiam magnos servata per annos
  80. ut semel in motus coniectast convenientis,
  81. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  82. integrent amnes et solis terra vapore
  83. fota novet fetus summissaque gens animantum
  84. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  85. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  86. ex infinito suboriri copia posset,
  87. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  88. nam vel uti privata cibo natura animantum
  89. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  90. dissolui simul ac defecit suppeditare
  91. materies aliqua ratione aversa viai.
  92. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  93. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  94. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  95. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  96. inter dum resilire tamen coguntur et una
  97. principiis rerum spatium tempusque fugai
  98. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  99. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  100. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  101. infinita opus est vis undique materiai.
  102. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  103. in medium summae quod dicunt omnia niti
  104. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  105. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  106. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  107. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,