De Rerum Natura
Lucretius
-
- quare in utraque mihi pariter ratione videtur
- errare atque illi, supra quos diximus ante.
- Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
- si primordia sunt, simili quae praedita constant
- natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
- et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
- nam quid in oppressu valido durabit eorum,
- ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
- ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
- nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
- tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
- ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
- at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
- crescere de nihilo testor res ante probatas.
- Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
- scire licet nobis venas et sanguen et ossa
- * * *
- sive cibos omnis commixto corpore dicent
- esse et habere in se nervorum corpora parva
- ossaque et omnino venas partisque cruoris,
- fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
- ex alienigenis rebus constare putetur,
- ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
- Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
- si sunt in terris, terram constare necessest
- ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
- transfer item, totidem verbis utare licebit:
- in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
- ex alienigenis consistant ligna necessest,
- praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
- ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
- Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
- id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
- res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
- apparere unum, cuius sint plurima mixta
- et magis in promptu primaque in fronte locata.
- quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
- conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
- robore cum in saxi franguntur, mittere signum
- sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
- cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
- consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
- et latices dulcis guttas similique sapore
- mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
- scilicet et glebis terrarum saepe friatis
- herbarum genera et fruges frondesque videri
- dispertita inter terram latitare minute,
- postremo in lignis cinerem fumumque videri,
- cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
- quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
- scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
- verum semina multimodis inmixta latere
- multarum rerum in rebus communia debent.
- 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
- arboribus vicina cacumina summa terantur
- inter se validis facere id cogentibus austris,
- donec flammai fulserunt flore coorto.'
- scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
- verum semina sunt ardoris multa, terendo
- quae cum confluxere, creant incendia silvis.
- quod si facta foret silvis abscondita flamma,
- non possent ullum tempus celarier ignes,
- conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
- iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
- permagni referre eadem primordia saepe
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque,
- atque eadem paulo inter se mutata creare
- ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
- inter se paulo mutatis sunt elementis,
- cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
- Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
- si fieri non posse putas, quin materiai
- corpora consimili natura praedita fingas,
- hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
- fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
- et lacrimis salsis umectent ora genasque.
- Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
- nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
- percussit thyrso laudis spes magna meum cor
- et simul incussit suavem mi in pectus amorem
- Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
- avia Pieridum peragro loca nullius ante
- trita solo. iuvat integros accedere fontis
- atque haurire iuvatque novos decerpere flores
- insignemque meo capiti petere inde coronam,
- unde prius nulli velarint tempora Musae;
- primum quod magnis doceo de rebus et artis
- religionum animum nodis exsolvere pergo,
- deinde quod obscura de re tam lucida pango
- carmina musaeo contingens cuncta lepore.
- id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
- sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
- cum dare conantur, prius oras pocula circum
- contingunt mellis dulci flavoque liquore,
- ut puerorum aetas inprovida ludificetur
- labrorum tenus, interea perpotet amarum
- absinthi laticem deceptaque non capiatur,
- sed potius tali facto recreata valescat,
- sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
- tristior esse quibus non est tractata, retroque
- volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
- carmine Pierio rationem exponere nostram
- et quasi musaeo dulci contingere melle,
- si tibi forte animum tali ratione tenere
- versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
- naturam rerum, qua constet compta figura.