De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  2. nitier in terraque retro requiescere posta,
  3. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  4. et simili ratione animalia suppa vagari
  5. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  6. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  7. sponte sua possint in caeli templa volare;
  8. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  9. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  10. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  11. sed vanus stolidis haec * * *
  12. amplexi quod habent perv * * *
  13. nam medium nihil esse potest * * *
  14. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  15. possit ibi quicquam consistere * * *
  16. quam quavis alia longe ratione * * *
  17. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  18. per medium, per non medium, concedere debet
  19. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  20. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  21. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  22. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  23. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  24. haud igitur possunt tali ratione teneri
  25. res in concilium medii cuppedine victae.
  26. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  27. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  28. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  29. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  30. at contra tenuis exponunt aeris auras
  31. et calidos simul a medio differrier ignis,
  32. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  33. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  34. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  35. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  36. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  37. ---
  38. ---
  39. ---
  40. ---
  41. ---
  42. ---
  43. ---
  44. ---
  45. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  46. diffugiant subito magnum per inane soluta
  47. et ne cetera consimili ratione sequantur
  48. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  49. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  50. inter permixtas rerum caelique ruinas
  51. corpora solventes abeat per inane profundum,
  52. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  53. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  54. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  55. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  56. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  57. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  58. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  59. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  60. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,