De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  2. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  3. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  4. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  5. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  6. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  7. tantum religio potuit suadere malorum.
  8. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  9. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  10. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  11. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  12. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  13. et merito; nam si certam finem esse viderent
  14. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  15. religionibus atque minis obsistere vatum.
  16. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  17. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  18. ignoratur enim quae sit natura animai,
  19. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  20. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  21. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  22. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  23. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  24. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  25. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  26. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  27. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  28. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  29. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  30. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  31. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  32. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  33. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  34. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  35. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  36. in terris, tunc cum primis ratione sagaci