De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  2. appellare suemus et haec eadem usurpare
  3. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  4. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  5. in terris oppressa gravi sub religione,
  6. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  7. horribili super aspectu mortalibus instans,
  8. primum Graius homo mortalis tollere contra
  9. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  10. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  11. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  12. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  13. naturae primus portarum claustra cupiret.
  14. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  15. processit longe flammantia moenia mundi
  16. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  17. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  18. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  19. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  20. quare religio pedibus subiecta vicissim
  21. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  22. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  23. impia te rationis inire elementa viamque
  24. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  25. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  26. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  27. Iphianassai turparunt sanguine foede
  28. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  29. cui simul infula virgineos circum data comptus
  30. ex utraque pari malarum parte profusast,
  31. et maestum simul ante aras adstare parentem
  32. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  33. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  34. muta metu terram genibus summissa petebat.
  35. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  36. quod patrio princeps donarat nomine regem;