De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde anima atque animi constet natura videndum,
  2. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  3. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  4. cernere uti videamur eos audireque coram,
  5. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  6. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  7. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  8. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  9. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  10. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  11. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  12. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  13. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  14. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  15. res quibus occultas penitus convisere possis.
  16. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  17. non radii solis neque lucida tela diei
  18. discutiant, sed naturae species ratioque.
  19. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  20. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  21. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  22. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  23. quorum operum causas nulla ratione videre
  24. possunt ac fieri divino numine rentur.
  25. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  26. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  27. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  28. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  29. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  30. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  31. e mare primum homines, e terra posset oriri
  32. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  33. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  34. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  35. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  36. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.