De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  2. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  3. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  4. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  5. si fieri non posse putas, quin materiai
  6. corpora consimili natura praedita fingas,
  7. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  8. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  9. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  10. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  11. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  12. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  13. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  14. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  15. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  16. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  17. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  18. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  19. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  20. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  21. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  22. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  23. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  24. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  25. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  26. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  27. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  28. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  29. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  30. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  31. sed potius tali facto recreata valescat,
  32. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  33. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  34. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  35. carmine Pierio rationem exponere nostram
  36. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  37. si tibi forte animum tali ratione tenere
  38. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  39. naturam rerum, qua constet compta figura.
  40. Sed quoniam docui solidissima materiai
  41. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  42. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  43. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  44. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  45. pervideamus utrum finitum funditus omne
  46. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  47. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  48. finitumst; namque extremum debebat habere.
  49. extremum porro nullius posse videtur
  50. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  51. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  52. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  53. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  54. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  55. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  56. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  57. Praeterea si iam finitum constituatur
  58. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  59. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  60. id validis utrum contortum viribus ire
  61. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  62. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  63. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  64. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  65. cogit ut exempta concedas fine patere.
  66. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  67. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  68. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  69. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  70. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  71. fiet uti nusquam possit consistere finis
  72. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  73. Praeterea spatium summai totius omne
  74. undique si inclusum certis consisteret oris
  75. finitumque foret, iam copia materiai
  76. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  77. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  78. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  79. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  80. ex infinito iam tempore subsidendo.
  81. at nunc ni mirum requies data principiorum
  82. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  83. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  84. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  85. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  86. ex infinito cita corpora materiai.
  87. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  88. aer dissaepit collis atque aera montes,
  89. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  90. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  91. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  92. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  93. perpetuo possint aevi labentia tractu
  94. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  95. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  96. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  97. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  98. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  99. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  100. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  101. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  102. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  103. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  104. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  105. exiguum possent horai sistere tempus;
  106. nam dispulsa suo de coetu materiai
  107. copia ferretur magnum per inane soluta,
  108. sive adeo potius numquam concreta creasset
  109. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  110. nam certe neque consilio primordia rerum
  111. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  112. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  113. sed quia multa modis multis mutata per omne
  114. ex infinito vexantur percita plagis,
  115. omne genus motus et coetus experiundo
  116. tandem deveniunt in talis disposituras,
  117. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  118. et multos etiam magnos servata per annos
  119. ut semel in motus coniectast convenientis,
  120. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  121. integrent amnes et solis terra vapore
  122. fota novet fetus summissaque gens animantum
  123. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  124. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  125. ex infinito suboriri copia posset,
  126. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  127. nam vel uti privata cibo natura animantum
  128. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  129. dissolui simul ac defecit suppeditare
  130. materies aliqua ratione aversa viai.
  131. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  132. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  133. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  134. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  135. inter dum resilire tamen coguntur et una
  136. principiis rerum spatium tempusque fugai
  137. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  138. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  139. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  140. infinita opus est vis undique materiai.
  141. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  142. in medium summae quod dicunt omnia niti
  143. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  144. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  145. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  146. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  147. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  148. nitier in terraque retro requiescere posta,
  149. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  150. et simili ratione animalia suppa vagari
  151. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  152. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  153. sponte sua possint in caeli templa volare;
  154. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  155. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  156. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  157. sed vanus stolidis haec * * *
  158. amplexi quod habent perv * * *
  159. nam medium nihil esse potest * * *
  160. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  161. possit ibi quicquam consistere * * *
  162. quam quavis alia longe ratione * * *
  163. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  164. per medium, per non medium, concedere debet
  165. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  166. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  167. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  168. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  169. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  170. haud igitur possunt tali ratione teneri
  171. res in concilium medii cuppedine victae.
  172. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  173. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  174. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  175. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  176. at contra tenuis exponunt aeris auras
  177. et calidos simul a medio differrier ignis,
  178. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  179. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  180. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  181. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  182. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  183. ---
  184. ---
  185. ---
  186. ---
  187. ---
  188. ---
  189. ---
  190. ---
  191. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  192. diffugiant subito magnum per inane soluta
  193. et ne cetera consimili ratione sequantur
  194. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  195. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  196. inter permixtas rerum caelique ruinas
  197. corpora solventes abeat per inane profundum,
  198. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  199. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  200. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  201. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  202. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  203. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  204. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  205. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  206. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint