De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concursus motus ordo positura figurae
  2. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  3. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  4. praeterea rei quae corpora mittere possit
  5. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  6. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  7. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  8. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  9. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  10. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  11. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  12. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  13. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  14. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  15. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  16. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  17. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  18. et velit ardoris naturam linquere solam,
  19. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  20. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  21. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  22. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  23. et qui principium gignundis aera rebus
  24. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  25. fingere res ipsum per se terramve creare
  26. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  27. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  28. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  29. aera iungentes igni terramque liquori,
  30. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  31. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  32. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  33. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  34. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  35. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  36. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  37. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  38. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  39. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  40. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  41. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  42. quae cum magna modis multis miranda videtur
  43. gentibus humanis regio visendaque fertur
  44. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  45. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  46. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  47. carmina quin etiam divini pectoris eius
  48. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  49. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  50. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  51. partibus egregie multis multoque minores,
  52. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  53. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  54. sanctius et multo certa ratione magis quam
  55. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  56. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  57. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  58. Primum quod motus exempto rebus inani
  59. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  60. aera solem ignem terras animalia frugis
  61. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  62. deinde quod omnino finem non esse secandis
  63. corporibus facient neque pausam stare fragori
  64. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  65. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  66. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  67. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  68. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  69. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  70. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  71. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  72. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  73. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  74. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  75. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  76. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  77. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  78. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  79. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  80. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  81. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  82. quam contra res illorum retroque putari?
  83. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  84. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  85. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  86. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  87. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  88. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  89. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  90. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  91. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  92. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  93. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  94. at primordia gignundis in rebus oportet
  95. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  96. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  97. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  98. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  99. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  100. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  101. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  102. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  103. nec cessare haec inter se mutare, meare
  104. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  105. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  106. immutabile enim quiddam superare necessest,
  107. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  108. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  109. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  110. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  111. in commutatum veniunt, constare necessest
  112. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  113. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  114. quin potius tali natura praedita quaedam
  115. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  116. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  117. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  118. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  119. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  120. aeris e terra res omnis crescere alique;
  121. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  122. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  123. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  124. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  125. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  126. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  127. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  128. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  129. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  130. ni mirum quia multa modis communia multis
  131. multarum rerum in rebus primordia mixta
  132. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  133. atque eadem magni refert primordia saepe
  134. cum quibus et quali positura contineantur
  135. et quos inter se dent motus accipiantque;
  136. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  137. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  138. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  139. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  140. multa elementa vides multis communia verbis,
  141. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  142. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  143. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  144. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  145. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  146. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  147. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  148. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  149. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  150. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  151. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  152. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  153. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  154. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  155. ex aurique putat micis consistere posse
  156. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  157. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  158. cetera consimili fingit ratione putatque.
  159. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  160. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  161. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  162. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  163. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  164. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  165. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  166. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  167. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  168. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  169. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  170. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  171. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  172. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  173. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  174. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  175. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  176. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  177. * * *
  178. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  179. esse et habere in se nervorum corpora parva
  180. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  181. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  182. ex alienigenis rebus constare putetur,
  183. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  184. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  185. si sunt in terris, terram constare necessest
  186. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  187. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  188. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  189. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  190. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  191. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  192. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  193. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  194. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  195. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  196. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  197. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  198. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  199. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  200. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  201. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  202. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  203. et latices dulcis guttas similique sapore
  204. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  205. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  206. herbarum genera et fruges frondesque videri
  207. dispertita inter terram latitare minute,
  208. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  209. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  210. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  211. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  212. verum semina multimodis inmixta latere
  213. multarum rerum in rebus communia debent.
  214. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  215. arboribus vicina cacumina summa terantur
  216. inter se validis facere id cogentibus austris,
  217. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  218. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  219. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  220. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  221. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  222. non possent ullum tempus celarier ignes,
  223. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  224. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  225. permagni referre eadem primordia saepe
  226. cum quibus et quali positura contineantur
  227. et quos inter se dent motus accipiantque,
  228. atque eadem paulo inter se mutata creare