De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  2. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  3. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  4. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  5. nec domus argento fulget auroque renidet
  6. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  7. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  8. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  9. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  10. praesertim cum tempestas adridet et anni
  11. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  12. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  13. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  14. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  15. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  16. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  17. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  18. si non forte tuas legiones per loca campi
  19. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  20. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  21. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  22. his tibi tum rebus timefactae religiones
  23. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  24. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  25. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  26. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  27. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  28. audacterque inter reges rerumque potentis
  29. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  30. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  31. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  32. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  33. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  34. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  35. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  36. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  37. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  38. non radii solis neque lucida tela diei
  39. discutiant, sed naturae species ratioque.
  40. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  41. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  42. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  43. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  44. expediam: tu te dictis praebere memento.
  45. nam certe non inter se stipata cohaeret
  46. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  47. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  48. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  49. cum tamen incolumis videatur summa manere
  50. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  51. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  52. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  53. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  54. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  55. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  56. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  57. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  58. Si cessare putas rerum primordia posse
  59. cessandoque novos rerum progignere motus,
  60. avius a vera longe ratione vagaris.
  61. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  62. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  63. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  64. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  65. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  66. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  67. et quo iactari magis omnia materiai
  68. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  69. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  70. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  71. inmensumque patere in cunctas undique partis
  72. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  73. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  74. reddita corporibus primis per inane profundum,
  75. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  76. partim intervallis magnis confulta resultant,
  77. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  78. et quae cumque magis condenso conciliatu
  79. exiguis intervallis convecta resultant,
  80. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  81. haec validas saxi radices et fera ferri
  82. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  83. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  84. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  85. in magnis intervallis; haec aera rarum
  86. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  87. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  88. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  89. consociare etiam motus potuere recepta.
  90. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  91. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  92. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  93. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  94. multa minuta modis multis per inane videbis
  95. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  96. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  97. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  98. conciliis et discidiis exercita crebris;
  99. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  100. quale sit in magno iactari semper inani.
  101. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  102. exemplare dare et vestigia notitiai.
  103. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  104. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  105. quod tales turbae motus quoque materiai
  106. significant clandestinos caecosque subesse.
  107. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  108. commutare viam retroque repulsa reverti
  109. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  110. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  111. prima moventur enim per se primordia rerum,
  112. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  113. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  114. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  115. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  116. sic a principiis ascendit motus et exit
  117. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  118. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  119. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  120. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  121. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  122. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  123. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  124. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  125. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  126. convestire sua perfundens omnia luce,
  127. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  128. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  129. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  130. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  131. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  132. sed complexa meant inter se conque globata;
  133. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  134. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  135. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  136. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  137. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  138. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  139. debent ni mirum praecellere mobilitate
  140. et multo citius ferri quam lumina solis
  141. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  142. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  143. * * *
  144. nec persectari primordia singula quaeque,
  145. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  146. At quidam contra haec, ignari materiai,
  147. naturam non posse deum sine numine reddunt
  148. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  149. tempora mutare annorum frugesque creare
  150. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  151. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  152. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  153. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  154. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  155. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  156. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  157. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  158. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  159. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  160. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  161. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  162. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  163. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  164. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  165. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  166. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  167. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  168. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  169. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  170. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  171. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  172. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  173. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  174. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  175. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  176. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  177. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  178. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  179. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  180. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  181. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  182. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  183. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  184. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  185. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  186. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  187. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  188. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  189. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  190. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  191. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  192. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  193. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  194. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  195. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  196. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  197. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  198. incertisque locis spatio depellere paulum,
  199. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  200. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  201. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  202. nec foret offensus natus nec plaga creata
  203. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  204. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  205. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  206. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  207. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  208. avius a vera longe ratione recedit.
  209. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  210. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  211. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  212. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  213. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  214. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  215. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  216. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  217. omnia qua propter debent per inane quietum
  218. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  219. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  220. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  221. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  222. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  223. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  224. obliquos videamur et id res vera refutet.
  225. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  226. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  227. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  228. sed nihil omnino recta regione viai