De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  2. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  3. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  4. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  5. si fieri non posse putas, quin materiai
  6. corpora consimili natura praedita fingas,
  7. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  8. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  9. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  10. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  11. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  12. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  13. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  14. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  15. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  16. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  17. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  18. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  19. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  20. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  21. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  22. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  23. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  24. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  25. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  26. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  27. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  28. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  29. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  30. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  31. sed potius tali facto recreata valescat,
  32. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  33. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  34. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  35. carmine Pierio rationem exponere nostram
  36. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  37. si tibi forte animum tali ratione tenere
  38. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem