De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam rerum, qua constet compta figura.
  2. Sed quoniam docui solidissima materiai
  3. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  4. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  5. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  6. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  7. pervideamus utrum finitum funditus omne
  8. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  9. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  10. finitumst; namque extremum debebat habere.
  11. extremum porro nullius posse videtur
  12. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  13. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  14. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  15. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  16. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  17. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  18. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  19. Praeterea si iam finitum constituatur
  20. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  21. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  22. id validis utrum contortum viribus ire
  23. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  24. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  25. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  26. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  27. cogit ut exempta concedas fine patere.
  28. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  29. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  30. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  31. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  32. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  33. fiet uti nusquam possit consistere finis
  34. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  35. Praeterea spatium summai totius omne
  36. undique si inclusum certis consisteret oris
  37. finitumque foret, iam copia materiai
  38. undique ponderibus solidis confluxet ad imum