De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  2. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  3. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  4. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  5. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  6. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  7. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  8. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  9. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  10. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  11. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  12. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  13. et latices dulcis guttas similique sapore
  14. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  15. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  16. herbarum genera et fruges frondesque videri
  17. dispertita inter terram latitare minute,
  18. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  19. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  20. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  21. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  22. verum semina multimodis inmixta latere
  23. multarum rerum in rebus communia debent.
  24. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  25. arboribus vicina cacumina summa terantur
  26. inter se validis facere id cogentibus austris,
  27. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  28. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  29. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  30. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  31. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  32. non possent ullum tempus celarier ignes,
  33. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  34. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  35. permagni referre eadem primordia saepe
  36. cum quibus et quali positura contineantur
  37. et quos inter se dent motus accipiantque,
  38. atque eadem paulo inter se mutata creare