De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multarum rerum in rebus communia debent.
  2. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  3. arboribus vicina cacumina summa terantur
  4. inter se validis facere id cogentibus austris,
  5. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  6. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  7. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  8. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  9. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  10. non possent ullum tempus celarier ignes,
  11. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  12. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  13. permagni referre eadem primordia saepe
  14. cum quibus et quali positura contineantur
  15. et quos inter se dent motus accipiantque,
  16. atque eadem paulo inter se mutata creare
  17. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  18. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  19. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  20. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  21. si fieri non posse putas, quin materiai
  22. corpora consimili natura praedita fingas,
  23. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  24. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  25. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  26. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  27. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  28. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  29. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  30. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  31. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  32. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  33. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  34. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  35. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  36. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  37. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  38. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  39. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  40. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  41. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  42. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  43. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  44. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  45. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  46. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  47. sed potius tali facto recreata valescat,
  48. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  49. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  50. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  51. carmine Pierio rationem exponere nostram
  52. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  53. si tibi forte animum tali ratione tenere
  54. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  55. naturam rerum, qua constet compta figura.
  56. Sed quoniam docui solidissima materiai
  57. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  58. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  59. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  60. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  61. pervideamus utrum finitum funditus omne
  62. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  63. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  64. finitumst; namque extremum debebat habere.
  65. extremum porro nullius posse videtur
  66. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  67. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  68. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  69. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  70. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  71. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  72. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  73. Praeterea si iam finitum constituatur
  74. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  75. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  76. id validis utrum contortum viribus ire
  77. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  78. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  79. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  80. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  81. cogit ut exempta concedas fine patere.
  82. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  83. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  84. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  85. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  86. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  87. fiet uti nusquam possit consistere finis
  88. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  89. Praeterea spatium summai totius omne
  90. undique si inclusum certis consisteret oris
  91. finitumque foret, iam copia materiai
  92. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  93. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  94. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  95. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  96. ex infinito iam tempore subsidendo.
  97. at nunc ni mirum requies data principiorum
  98. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  99. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  100. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  101. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  102. ex infinito cita corpora materiai.
  103. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  104. aer dissaepit collis atque aera montes,
  105. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  106. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  107. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  108. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  109. perpetuo possint aevi labentia tractu
  110. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  111. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  112. finibus exemptis in cunctas undique partis.