De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  2. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  3. nec cessare haec inter se mutare, meare
  4. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  5. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  6. immutabile enim quiddam superare necessest,
  7. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  8. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  9. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  10. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  11. in commutatum veniunt, constare necessest
  12. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  13. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  14. quin potius tali natura praedita quaedam
  15. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  16. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  17. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  18. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  19. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  20. aeris e terra res omnis crescere alique;
  21. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  22. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  23. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  24. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  25. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  26. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  27. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  28. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  29. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  30. ni mirum quia multa modis communia multis
  31. multarum rerum in rebus primordia mixta
  32. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  33. atque eadem magni refert primordia saepe
  34. cum quibus et quali positura contineantur
  35. et quos inter se dent motus accipiantque;
  36. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  37. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  38. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  39. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  40. multa elementa vides multis communia verbis,
  41. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  42. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  43. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  44. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  45. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  46. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  47. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  48. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  49. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  50. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  51. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  52. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  53. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  54. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  55. ex aurique putat micis consistere posse
  56. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  57. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  58. cetera consimili fingit ratione putatque.
  59. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  60. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  61. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  62. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  63. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  64. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  65. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  66. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  67. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  68. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  69. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  70. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  71. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  72. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  73. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  74. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  75. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  76. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  77. * * *
  78. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  79. esse et habere in se nervorum corpora parva
  80. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  81. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  82. ex alienigenis rebus constare putetur,
  83. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  84. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  85. si sunt in terris, terram constare necessest
  86. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  87. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  88. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  89. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  90. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  91. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  92. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  93. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  94. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  95. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  96. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  97. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  98. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  99. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  100. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  101. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  102. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  103. et latices dulcis guttas similique sapore
  104. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  105. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  106. herbarum genera et fruges frondesque videri
  107. dispertita inter terram latitare minute,
  108. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  109. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  110. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  111. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  112. verum semina multimodis inmixta latere