De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  2. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  3. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  4. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  5. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  6. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  7. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  8. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  9. exiguum possent horai sistere tempus;
  10. nam dispulsa suo de coetu materiai
  11. copia ferretur magnum per inane soluta,
  12. sive adeo potius numquam concreta creasset
  13. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  14. nam certe neque consilio primordia rerum
  15. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  16. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  17. sed quia multa modis multis mutata per omne
  18. ex infinito vexantur percita plagis,
  19. omne genus motus et coetus experiundo
  20. tandem deveniunt in talis disposituras,
  21. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  22. et multos etiam magnos servata per annos
  23. ut semel in motus coniectast convenientis,
  24. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  25. integrent amnes et solis terra vapore
  26. fota novet fetus summissaque gens animantum
  27. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  28. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  29. ex infinito suboriri copia posset,
  30. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  31. nam vel uti privata cibo natura animantum
  32. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  33. dissolui simul ac defecit suppeditare
  34. materies aliqua ratione aversa viai.
  35. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  36. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  37. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  38. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  39. inter dum resilire tamen coguntur et una
  40. principiis rerum spatium tempusque fugai
  41. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  42. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  43. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  44. infinita opus est vis undique materiai.
  45. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  46. in medium summae quod dicunt omnia niti
  47. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  48. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  49. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  50. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  51. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  52. nitier in terraque retro requiescere posta,
  53. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  54. et simili ratione animalia suppa vagari
  55. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  56. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  57. sponte sua possint in caeli templa volare;
  58. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  59. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  60. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  61. sed vanus stolidis haec * * *
  62. amplexi quod habent perv * * *
  63. nam medium nihil esse potest * * *
  64. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  65. possit ibi quicquam consistere * * *
  66. quam quavis alia longe ratione * * *
  67. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  68. per medium, per non medium, concedere debet
  69. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  70. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  71. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  72. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  73. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  74. haud igitur possunt tali ratione teneri
  75. res in concilium medii cuppedine victae.
  76. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  77. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  78. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  79. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  80. at contra tenuis exponunt aeris auras
  81. et calidos simul a medio differrier ignis,
  82. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  83. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  84. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  85. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  86. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  87. ---
  88. ---
  89. ---
  90. ---
  91. ---
  92. ---
  93. ---
  94. ---
  95. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  96. diffugiant subito magnum per inane soluta
  97. et ne cetera consimili ratione sequantur
  98. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  99. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  100. inter permixtas rerum caelique ruinas
  101. corpora solventes abeat per inane profundum,
  102. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  103. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  104. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  105. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  106. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  107. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  108. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  109. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  110. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;