De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  2. verum semina multimodis inmixta latere
  3. multarum rerum in rebus communia debent.
  4. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  5. arboribus vicina cacumina summa terantur
  6. inter se validis facere id cogentibus austris,
  7. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  8. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  9. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  10. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  11. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  12. non possent ullum tempus celarier ignes,
  13. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  14. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  15. permagni referre eadem primordia saepe
  16. cum quibus et quali positura contineantur
  17. et quos inter se dent motus accipiantque,
  18. atque eadem paulo inter se mutata creare
  19. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  20. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  21. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  22. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  23. si fieri non posse putas, quin materiai
  24. corpora consimili natura praedita fingas,
  25. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  26. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  27. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  28. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  29. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  30. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  31. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  32. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  33. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  34. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  35. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  36. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  37. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  38. primum quod magnis doceo de rebus et artis