De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  2. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  3. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  4. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  5. * * *
  6. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  7. esse et habere in se nervorum corpora parva
  8. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  9. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  10. ex alienigenis rebus constare putetur,
  11. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  12. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  13. si sunt in terris, terram constare necessest
  14. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  15. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  16. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  17. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  18. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  19. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  20. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  21. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  22. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  23. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  24. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  25. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  26. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  27. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  28. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  29. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  30. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  31. et latices dulcis guttas similique sapore
  32. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  33. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  34. herbarum genera et fruges frondesque videri
  35. dispertita inter terram latitare minute,
  36. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  37. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  38. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,