De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  2. herbarum genera et fruges frondesque videri
  3. dispertita inter terram latitare minute,
  4. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  5. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  6. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  7. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  8. verum semina multimodis inmixta latere
  9. multarum rerum in rebus communia debent.
  10. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  11. arboribus vicina cacumina summa terantur
  12. inter se validis facere id cogentibus austris,
  13. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  14. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  15. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  16. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  17. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  18. non possent ullum tempus celarier ignes,
  19. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  20. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  21. permagni referre eadem primordia saepe
  22. cum quibus et quali positura contineantur
  23. et quos inter se dent motus accipiantque,
  24. atque eadem paulo inter se mutata creare
  25. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  26. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  27. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  28. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  29. si fieri non posse putas, quin materiai
  30. corpora consimili natura praedita fingas,
  31. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  32. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  33. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  34. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  35. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  36. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  37. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  38. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  39. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  40. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  41. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  42. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  43. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  44. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  45. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  46. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  47. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  48. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  49. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  50. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  51. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  52. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  53. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  54. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  55. sed potius tali facto recreata valescat,
  56. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  57. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  58. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  59. carmine Pierio rationem exponere nostram
  60. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  61. si tibi forte animum tali ratione tenere
  62. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  63. naturam rerum, qua constet compta figura.
  64. Sed quoniam docui solidissima materiai
  65. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  66. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  67. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  68. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  69. pervideamus utrum finitum funditus omne
  70. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  71. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  72. finitumst; namque extremum debebat habere.
  73. extremum porro nullius posse videtur
  74. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  75. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  76. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  77. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  78. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  79. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  80. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  81. Praeterea si iam finitum constituatur
  82. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  83. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  84. id validis utrum contortum viribus ire
  85. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  86. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  87. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  88. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  89. cogit ut exempta concedas fine patere.
  90. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  91. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  92. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  93. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  94. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  95. fiet uti nusquam possit consistere finis
  96. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  97. Praeterea spatium summai totius omne
  98. undique si inclusum certis consisteret oris
  99. finitumque foret, iam copia materiai
  100. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  101. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  102. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  103. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  104. ex infinito iam tempore subsidendo.
  105. at nunc ni mirum requies data principiorum
  106. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  107. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  108. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  109. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  110. ex infinito cita corpora materiai.
  111. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  112. aer dissaepit collis atque aera montes,
  113. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  114. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  115. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  116. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  117. perpetuo possint aevi labentia tractu
  118. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  119. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  120. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  121. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  122. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  123. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  124. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  125. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  126. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  127. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  128. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  129. exiguum possent horai sistere tempus;
  130. nam dispulsa suo de coetu materiai
  131. copia ferretur magnum per inane soluta,
  132. sive adeo potius numquam concreta creasset
  133. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  134. nam certe neque consilio primordia rerum
  135. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  136. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  137. sed quia multa modis multis mutata per omne
  138. ex infinito vexantur percita plagis,
  139. omne genus motus et coetus experiundo
  140. tandem deveniunt in talis disposituras,
  141. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  142. et multos etiam magnos servata per annos
  143. ut semel in motus coniectast convenientis,
  144. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  145. integrent amnes et solis terra vapore
  146. fota novet fetus summissaque gens animantum
  147. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  148. quod nullo facerent pacto, nisi materiai