De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  2. Primum quod motus exempto rebus inani
  3. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  4. aera solem ignem terras animalia frugis
  5. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  6. deinde quod omnino finem non esse secandis
  7. corporibus facient neque pausam stare fragori
  8. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  9. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  10. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  11. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  12. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  13. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  14. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  15. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  16. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  17. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  18. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  19. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  20. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  21. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  22. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  23. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  24. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  25. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  26. quam contra res illorum retroque putari?
  27. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  28. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  29. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  30. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  31. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  32. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  33. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  34. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  35. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  36. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  37. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  38. at primordia gignundis in rebus oportet
  39. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  40. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  41. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  42. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  43. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  44. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  45. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  46. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  47. nec cessare haec inter se mutare, meare
  48. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  49. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  50. immutabile enim quiddam superare necessest,
  51. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  52. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  53. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  54. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  55. in commutatum veniunt, constare necessest
  56. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  57. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  58. quin potius tali natura praedita quaedam
  59. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  60. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  61. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  62. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  63. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  64. aeris e terra res omnis crescere alique;
  65. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  66. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  67. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  68. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  69. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  70. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  71. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  72. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  73. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  74. ni mirum quia multa modis communia multis
  75. multarum rerum in rebus primordia mixta
  76. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  77. atque eadem magni refert primordia saepe
  78. cum quibus et quali positura contineantur
  79. et quos inter se dent motus accipiantque;
  80. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  81. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  82. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  83. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  84. multa elementa vides multis communia verbis,
  85. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  86. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  87. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  88. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  89. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  90. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  91. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  92. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  93. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  94. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  95. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  96. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  97. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  98. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  99. ex aurique putat micis consistere posse
  100. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  101. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  102. cetera consimili fingit ratione putatque.
  103. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  104. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  105. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  106. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  107. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  108. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  109. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  110. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  111. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  112. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  113. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  114. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  115. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  116. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  117. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  118. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  119. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  120. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  121. * * *
  122. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  123. esse et habere in se nervorum corpora parva
  124. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  125. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  126. ex alienigenis rebus constare putetur,
  127. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  128. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  129. si sunt in terris, terram constare necessest
  130. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  131. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  132. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  133. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  134. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  135. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  136. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  137. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  138. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  139. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  140. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  141. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  142. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  143. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  144. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  145. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  146. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  147. et latices dulcis guttas similique sapore
  148. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,