De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  2. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  3. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  4. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  5. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  6. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  7. ni mirum quia multa modis communia multis
  8. multarum rerum in rebus primordia mixta
  9. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  10. atque eadem magni refert primordia saepe
  11. cum quibus et quali positura contineantur
  12. et quos inter se dent motus accipiantque;
  13. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  14. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  15. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  16. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  17. multa elementa vides multis communia verbis,
  18. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  19. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  20. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  21. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  22. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  23. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  24. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  25. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  26. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  27. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  28. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  29. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  30. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  31. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  32. ex aurique putat micis consistere posse
  33. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  34. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  35. cetera consimili fingit ratione putatque.
  36. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  37. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  38. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  39. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  40. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  41. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  42. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  43. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  44. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  45. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  46. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  47. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  48. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  49. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  50. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  51. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  52. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  53. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  54. * * *
  55. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  56. esse et habere in se nervorum corpora parva
  57. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  58. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  59. ex alienigenis rebus constare putetur,
  60. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  61. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  62. si sunt in terris, terram constare necessest
  63. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  64. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  65. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  66. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  67. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  68. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  69. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  70. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  71. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  72. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  73. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  74. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  75. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  76. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  77. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  78. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem