De Rerum Natura
Lucretius
-
- quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
- conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
- robore cum in saxi franguntur, mittere signum
- sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
- cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
- consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
- et latices dulcis guttas similique sapore
- mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
- scilicet et glebis terrarum saepe friatis
- herbarum genera et fruges frondesque videri
- dispertita inter terram latitare minute,
- postremo in lignis cinerem fumumque videri,
- cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
- quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
- scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
- verum semina multimodis inmixta latere
- multarum rerum in rebus communia debent.
- 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
- arboribus vicina cacumina summa terantur
- inter se validis facere id cogentibus austris,
- donec flammai fulserunt flore coorto.'
- scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
- verum semina sunt ardoris multa, terendo
- quae cum confluxere, creant incendia silvis.
- quod si facta foret silvis abscondita flamma,
- non possent ullum tempus celarier ignes,
- conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
- iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
- permagni referre eadem primordia saepe
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque,
- atque eadem paulo inter se mutata creare
- ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
- inter se paulo mutatis sunt elementis,
- cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
- Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
- si fieri non posse putas, quin materiai
- corpora consimili natura praedita fingas,
- hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
- fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
- et lacrimis salsis umectent ora genasque.
- Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
- nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
- percussit thyrso laudis spes magna meum cor
- et simul incussit suavem mi in pectus amorem
- Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
- avia Pieridum peragro loca nullius ante
- trita solo. iuvat integros accedere fontis
- atque haurire iuvatque novos decerpere flores
- insignemque meo capiti petere inde coronam,
- unde prius nulli velarint tempora Musae;
- primum quod magnis doceo de rebus et artis
- religionum animum nodis exsolvere pergo,
- deinde quod obscura de re tam lucida pango
- carmina musaeo contingens cuncta lepore.
- id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
- sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
- cum dare conantur, prius oras pocula circum
- contingunt mellis dulci flavoque liquore,
- ut puerorum aetas inprovida ludificetur
- labrorum tenus, interea perpotet amarum
- absinthi laticem deceptaque non capiatur,
- sed potius tali facto recreata valescat,
- sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
- tristior esse quibus non est tractata, retroque
- volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
- carmine Pierio rationem exponere nostram
- et quasi musaeo dulci contingere melle,
- si tibi forte animum tali ratione tenere
- versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
- naturam rerum, qua constet compta figura.
- Sed quoniam docui solidissima materiai
- corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
- nunc age, summai quaedam sit finis eorum
- necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
- seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
- pervideamus utrum finitum funditus omne
- constet an immensum pateat vasteque profundum.
- Omne quod est igitur nulla regione viarum
- finitumst; namque extremum debebat habere.
- extremum porro nullius posse videtur
- esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
- quo non longius haec sensus natura sequatur.
- nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
- non habet extremum, caret ergo fine modoque.
- nec refert quibus adsistas regionibus eius;
- usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
- tantundem partis infinitum omne relinquit.
- Praeterea si iam finitum constituatur
- omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
- ultimus extremas iaciatque volatile telum,
- id validis utrum contortum viribus ire
- quo fuerit missum mavis longeque volare,
- an prohibere aliquid censes obstareque posse?
- alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
- quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
- cogit ut exempta concedas fine patere.
- nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
- quo minus quo missum est veniat finique locet se,
- sive foras fertur, non est a fine profectum.
- hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
- extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
- fiet uti nusquam possit consistere finis
- effugiumque fugae prolatet copia semper.
- Praeterea spatium summai totius omne
- undique si inclusum certis consisteret oris
- finitumque foret, iam copia materiai
- undique ponderibus solidis confluxet ad imum
- nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
- nec foret omnino caelum neque lumina solis,
- quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
- ex infinito iam tempore subsidendo.
- at nunc ni mirum requies data principiorum
- corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
- quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
- semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
- partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
- ex infinito cita corpora materiai.
- Postremo ante oculos res rem finire videtur;
- aer dissaepit collis atque aera montes,
- terra mare et contra mare terras terminat omnis;
- omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
- est igitur natura loci spatiumque profundi,
- quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
- perpetuo possint aevi labentia tractu
- nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
- usque adeo passim patet ingens copia rebus
- finibus exemptis in cunctas undique partis.
- Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
- ne possit, natura tenet, quae corpus inane
- et quod inane autem est finiri corpore cogit,
- ut sic alternis infinita omnia reddat,
- aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
- simplice natura pateat tamen inmoderatum,
- nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
- nec mortale genus nec divum corpora sancta
- exiguum possent horai sistere tempus;
- nam dispulsa suo de coetu materiai
- copia ferretur magnum per inane soluta,
- sive adeo potius numquam concreta creasset
- ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
- nam certe neque consilio primordia rerum
- ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
- nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
- sed quia multa modis multis mutata per omne
- ex infinito vexantur percita plagis,
- omne genus motus et coetus experiundo
- tandem deveniunt in talis disposituras,
- qualibus haec rerum consistit summa creata,
- et multos etiam magnos servata per annos
- ut semel in motus coniectast convenientis,
- efficit ut largis avidum mare fluminis undis
- integrent amnes et solis terra vapore
- fota novet fetus summissaque gens animantum
- floreat et vivant labentis aetheris ignes.
- quod nullo facerent pacto, nisi materiai
- ex infinito suboriri copia posset,
- unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
- nam vel uti privata cibo natura animantum
- diffluit amittens corpus, sic omnia debent
- dissolui simul ac defecit suppeditare
- materies aliqua ratione aversa viai.
- nec plagae possunt extrinsecus undique summam
- conservare omnem, quae cumque est conciliata.
- cudere enim crebro possunt partemque morari,
- dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
- inter dum resilire tamen coguntur et una
- principiis rerum spatium tempusque fugai
- largiri, ut possint a coetu libera ferri.
- quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
- et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
- infinita opus est vis undique materiai.
- Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
- in medium summae quod dicunt omnia niti
- atque ideo mundi naturam stare sine ullis
- ictibus externis neque quoquam posse resolvi
- summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
- ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
- et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
- nitier in terraque retro requiescere posta,
- ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
- et simili ratione animalia suppa vagari
- contendunt neque posse e terris in loca caeli
- reccidere inferiora magis quam corpora nostra
- sponte sua possint in caeli templa volare;
- illi cum videant solem, nos sidera noctis
- cernere et alternis nobiscum tempora caeli
- dividere et noctes parilis agitare diebus.
- sed vanus stolidis haec * * *
- amplexi quod habent perv * * *
- nam medium nihil esse potest * * *
- infinita; neque omnino, si iam medium sit,
- possit ibi quicquam consistere * * *
- quam quavis alia longe ratione * * *
- omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
- per medium, per non medium, concedere debet
- aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
- nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
- ponderis amissa vi possint stare in inani;
- nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
- quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
- haud igitur possunt tali ratione teneri
- res in concilium medii cuppedine victae.
- Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
- in medium niti, sed terrarum atque liquoris
- umorem ponti magnasque e montibus undas,
- et quasi terreno quae corpore contineantur,
- at contra tenuis exponunt aeris auras
- et calidos simul a medio differrier ignis,
- atque ideo totum circum tremere aethera signis
- et solis flammam per caeli caerula pasci,
- quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
- nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
- posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ---
- ne volucri ritu flammarum moenia mundi
- diffugiant subito magnum per inane soluta
- et ne cetera consimili ratione sequantur
- neve ruant caeli tonitralia templa superne
- terraque se pedibus raptim subducat et omnis
- inter permixtas rerum caelique ruinas
- corpora solventes abeat per inane profundum,
- temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
- desertum praeter spatium et primordia caeca.
- nam qua cumque prius de parti corpora desse
- constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
- hac se turba foras dabit omnis materiai.
- Haec sic pernosces parva perductus opella;
- namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
- nox iter eripiet, quin ultima naturai
- pervideas: ita res accendent lumina rebus.
- Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
- e terra magnum alterius spectare laborem;
- non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
- sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
- suave etiam belli certamina magna tueri
- per campos instructa tua sine parte pericli;
- sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
- edita doctrina sapientum templa serena,
- despicere unde queas alios passimque videre
- errare atque viam palantis quaerere vitae,
- certare ingenio, contendere nobilitate,
- noctes atque dies niti praestante labore
- ad summas emergere opes rerumque potiri.
- o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
- qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
- degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
- nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
- corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
- iucundo sensu cura semota metuque?
- ergo corpoream ad naturam pauca videmus
- esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
- delicias quoque uti multas substernere possint
- gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
- si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
- lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
- lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
- nec domus argento fulget auroque renidet
- nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
- cum tamen inter se prostrati in gramine molli
- propter aquae rivum sub ramis arboris altae
- non magnis opibus iucunde corpora curant,
- praesertim cum tempestas adridet et anni
- tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
- nec calidae citius decedunt corpore febres,
- textilibus si in picturis ostroque rubenti
- iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
- quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
- proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
- quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
- si non forte tuas legiones per loca campi
- fervere cum videas belli simulacra cientis,
- subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
- ornatas armis stlattas pariterque animatas,
- his tibi tum rebus timefactae religiones
- effugiunt animo pavidae mortisque timores
- tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
- quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
- re veraque metus hominum curaeque sequaces
- nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
- audacterque inter reges rerumque potentis
- versantur neque fulgorem reverentur ab auro
- nec clarum vestis splendorem purpureai,
- quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
- omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Nunc age, quo motu genitalia materiai
- corpora res varias gignant genitasque resolvant
- et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
- reddita mobilitas magnum per inane meandi,
- expediam: tu te dictis praebere memento.
- nam certe non inter se stipata cohaeret
- materies, quoniam minui rem quamque videmus
- et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
- ex oculisque vetustatem subducere nostris,
- cum tamen incolumis videatur summa manere
- propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
- unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
- illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
- nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
- semper, et inter se mortales mutua vivunt.
- augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
- inque brevi spatio mutantur saecla animantum
- et quasi cursores vitai lampada tradunt.
- Si cessare putas rerum primordia posse
- cessandoque novos rerum progignere motus,
- avius a vera longe ratione vagaris.
- nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
- aut gravitate sua ferri primordia rerum
- aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
- obvia conflixere, fit ut diversa repente
- dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
- ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
- et quo iactari magis omnia materiai
- corpora pervideas, reminiscere totius imum
- nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
- consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
- inmensumque patere in cunctas undique partis
- pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
- quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
- reddita corporibus primis per inane profundum,
- sed magis adsiduo varioque exercita motu
- partim intervallis magnis confulta resultant,
- pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
- et quae cumque magis condenso conciliatu
- exiguis intervallis convecta resultant,
- indupedita suis perplexis ipsa figuris,
- haec validas saxi radices et fera ferri
- corpora constituunt et cetera de genere horum.
- paucula quae porro magnum per inane vagantur,
- cetera dissiliunt longe longeque recursant
- in magnis intervallis; haec aera rarum
- sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
- multaque praeterea magnum per inane vagantur,
- conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
- consociare etiam motus potuere recepta.
- Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
- ante oculos semper nobis versatur et instat.
- contemplator enim, cum solis lumina cumque
- inserti fundunt radii per opaca domorum:
- multa minuta modis multis per inane videbis
- corpora misceri radiorum lumine in ipso
- et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
- edere turmatim certantia nec dare pausam,
- conciliis et discidiis exercita crebris;
- conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
- quale sit in magno iactari semper inani.
- dum taxat, rerum magnarum parva potest res
- exemplare dare et vestigia notitiai.
- Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
- corpora quae in solis radiis turbare videntur,
- quod tales turbae motus quoque materiai
- significant clandestinos caecosque subesse.
- multa videbis enim plagis ibi percita caecis
- commutare viam retroque repulsa reverti
- nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
- scilicet hic a principiis est omnibus error.
- prima moventur enim per se primordia rerum,
- inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
- et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
- ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
- ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
- sic a principiis ascendit motus et exit
- paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
- illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
- nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
- Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
- corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
- primum aurora novo cum spargit lumine terras
- et variae volucres nemora avia pervolitantes
- aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,