De Rerum Natura
Lucretius
-
- usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
- sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
- cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
- esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
- semina quae rerum primordiaque esse docemus,
- unde omnis rerum nunc constet summa creata.
- Principio quoniam duplex natura duarum
- dissimilis rerum longe constare repertast,
- corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
- esse utramque sibi per se puramque necessest.
- nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
- corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
- corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
- sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
- Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
- materiem circum solidam constare necessest;
- nec res ulla potest vera ratione probari
- corpore inane suo celare atque intus habere,
- si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
- id porro nihil esse potest nisi materiai
- concilium, quod inane queat rerum cohibere.
- materies igitur, solido quae corpore constat,
- esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
- Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
- omne foret solidum; nisi contra corpora certa
- essent quae loca complerent quae cumque tenerent
- omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
- alternis igitur ni mirum corpus inani
- distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
- nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
- quae spatium pleno possint distinguere inane.
- haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
- possunt nec porro penitus penetrata retexi
- nec ratione queunt alia temptata labare;
- id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
- nam neque conlidi sine inani posse videtur
- quicquam nec frangi nec findi in bina secando
- nec capere umorem neque item manabile frigus
- nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
- et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
- tam magis his rebus penitus temptata labascit.
- ergo si solida ac sine inani corpora prima
- sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
- Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
- antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
- de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
- at quoniam supra docui nil posse creari
- de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
- esse inmortali primordia corpore debent,
- dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
- materies ut subpeditet rebus reparandis.
- sunt igitur solida primordia simplicitate
- nec ratione queunt alia servata per aevom
- ex infinito iam tempore res reparare.
- denique si nullam finem natura parasset
- frangendis rebus, iam corpora materiai
- usque redacta forent aevo frangente priore,
- ut nihil ex illis a certo tempore posset
- conceptum summum aetatis pervadere finem.
- nam quidvis citius dissolvi posse videmus
- quam rursus refici; qua propter longa diei
- infinita aetas ante acti temporis omnis
- quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
- numquam relicuo reparari tempore posset.
- at nunc ni mirum frangendi reddita finis
- certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
- et finita simul generatim tempora rebus
- stare, quibus possint aevi contingere florem.
- Huc accedit uti, solidissima materiai
- corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
- mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
- quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
- admixtum quoniam semel est in rebus inane.
- at contra si mollia sint primordia rerum,
- unde queant validi silices ferrumque creari,
- non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
- principio fundamenti natura carebit.
- sunt igitur solida pollentia simplicitate,
- quorum condenso magis omnia conciliatu
- artari possunt validasque ostendere viris.
- porro si nullast frangendis reddita finis
- corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
- nunc etiam superare necessest corpora rebus,
- quae non dum clueant ullo temptata periclo.
- at quoniam fragili natura praedita constant,
- discrepat aeternum tempus potuisse manere
- innumerabilibus plagis vexata per aevom.
- Denique iam quoniam generatim reddita finis
- crescendi rebus constat vitamque tenendi,
- et quid quaeque queant per foedera naturai,
- quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
- nec commutatur quicquam, quin omnia constant
- usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
- ostendant maculas generalis corpore inesse,
- inmutabilis materiae quoque corpus habere
- debent ni mirum; nam si primordia rerum
- commutari aliqua possent ratione revicta,
- incertum quoque iam constet quid possit oriri,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
- nec totiens possent generatim saecla referre
- naturam mores victum motusque parentum.
- Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
- corporis illius, quod nostri cernere sensus
- iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
- et minima constat natura nec fuit umquam
- per se secretum neque post hac esse valebit,
- alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
- inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
- agmine condenso naturam corporis explent;
- quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
- haerere unde queant nulla ratione revelli.
- sunt igitur solida primordia simplicitate,
- quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
- non ex illorum conventu conciliata,
- sed magis aeterna pollentia simplicitate,
- unde neque avelli quicquam neque deminui iam
- concedit natura reservans semina rebus.
- Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
- corpora constabunt ex partibus infinitis,
- quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
- dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
- ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
- nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
- summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
- ex infinitis constabunt partibus aeque.
- quod quoniam ratio reclamat vera negatque
- credere posse animum, victus fateare necessest
- esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
- et minima constent natura. quae quoniam sunt,
- illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
- Denique si minimas in partis cuncta resolvi
- cogere consuesset rerum natura creatrix,
- iam nihil ex illis eadem reparare valeret
- propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
- non possunt ea quae debet genitalis habere
- materies, varios conexus pondera plagas
- concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
- Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
- ignem atque ex igni summam consistere solo,
- magno opere a vera lapsi ratione videntur.
- Heraclitus init quorum dux proelia primus,
- clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
- quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
- omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
- inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
- veraque constituunt quae belle tangere possunt
- auris et lepido quae sunt fucata sonore.
- Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
- ex uno si sunt igni puroque creatae?
- nil prodesset enim calidum denserier ignem
- nec rare fieri, si partes ignis eandem
- naturam quam totus habet super ignis haberent.
- acrior ardor enim conductis partibus esset,
- languidior porro disiectis disque supatis.
- amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
- talibus in causis, ne dum variantia rerum
- tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
- Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
- denseri poterunt ignes rarique relinqui;
- sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
- et fugitant in rebus inane relinquere purum,
- ardua dum metuunt, amittunt vera viai
- nec rursum cernunt exempto rebus inane
- omnia denseri fierique ex omnibus unum
- corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
- aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
- ut videas non e stipatis partibus esse.
- Quod si forte alia credunt ratione potesse
- ignis in coetu stingui mutareque corpus,
- scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
- occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
- omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
- proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
- ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
- de nihiloque renata vigescat copia rerum.
- Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
- sunt, quae conservant naturam semper eandem,
- quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
- naturam res et convertunt corpora sese,
- scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
- nil referret enim quaedam decedere, abire
- atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
- si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
- ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
- verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
- concursus motus ordo positura figurae
- efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
- naturam neque sunt igni simulata neque ulli
- praeterea rei quae corpora mittere possit
- sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
- dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
- rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
- quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
- nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
- et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
- unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
- credit enim sensus ignem cognoscere vere,
- cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
- quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
- quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
- sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
- Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
- et velit ardoris naturam linquere solam,
- quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
- aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
- Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
- ignem atque ex igni summam consistere posse,
- et qui principium gignundis aera rebus
- constituere aut umorem qui cumque putarunt
- fingere res ipsum per se terramve creare
- omnia et in rerum naturas vertier omnis,
- magno opere a vero longe derrasse videntur.
- adde etiam qui conduplicant primordia rerum
- aera iungentes igni terramque liquori,
- et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
- ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
- quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
- insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
- quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
- Ionium glaucis aspargit virus ab undis
- angustoque fretu rapidum mare dividit undis
- Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
- hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
- murmura flammarum rursum se colligere iras,
- faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
- ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
- quae cum magna modis multis miranda videtur
- gentibus humanis regio visendaque fertur
- rebus opima bonis, multa munita virum vi,
- nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
- nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
- carmina quin etiam divini pectoris eius
- vociferantur et exponunt praeclara reperta,
- ut vix humana videatur stirpe creatus.
- Hic tamen et supra quos diximus inferiores
- partibus egregie multis multoque minores,
- quamquam multa bene ac divinitus invenientes
- ex adyto tam quam cordis responsa dedere
- sanctius et multo certa ratione magis quam
- Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
- principiis tamen in rerum fecere ruinas
- et graviter magni magno cecidere ibi casu.
- Primum quod motus exempto rebus inani
- constituunt et res mollis rarasque relinquunt
- aera solem ignem terras animalia frugis
- nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
- deinde quod omnino finem non esse secandis
- corporibus facient neque pausam stare fragori
- nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
- cum videamus id extremum cuiusque cacumen
- esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
- conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
- extremum quod habent, minimum consistere rerum.
- Huc accedit item, quoniam primordia rerum
- mollia constituunt, quae nos nativa videmus
- esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
- debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
- de nihiloque renata vigescere copia rerum;
- quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
- Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
- ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
- aut ita diffugient, ut tempestate coacta
- fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
- Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
- atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
- qui magis illa queunt rerum primordia dici
- quam contra res illorum retroque putari?
- alternis gignuntur enim mutantque colorem
- et totam inter se naturam tempore ab omni.
- fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
- sin ita forte putas ignis terraeque coire
- corpus et aerias auras roremque liquoris,
- nil in concilio naturam ut mutet eorum,
- nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
- non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
- quippe suam quicque in coetu variantis acervi
- naturam ostendet mixtusque videbitur aer
- cum terra simul et quodam cum rore manere.
- at primordia gignundis in rebus oportet
- naturam clandestinam caecamque adhibere,
- emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
- quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
- Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
- et primum faciunt ignem se vertere in auras
- aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
- ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
- umorem primum, post aera, deinde calorem,
- nec cessare haec inter se mutare, meare
- a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
- quod facere haud ullo debent primordia pacto.
- immutabile enim quiddam superare necessest,
- ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
- quapropter quoniam quae paulo diximus ante
- in commutatum veniunt, constare necessest
- ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
- ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
- quin potius tali natura praedita quaedam
- corpora constituas, ignem si forte crearint,
- posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
- ordine mutato et motu, facere aeris auras,
- sic alias aliis rebus mutarier omnis?
- 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
- aeris e terra res omnis crescere alique;
- et nisi tempestas indulget tempore fausto
- imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
- solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
- crescere non possint fruges arbusta animantis.'
- scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
- adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
- omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
- adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
- certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
- ni mirum quia multa modis communia multis
- multarum rerum in rebus primordia mixta
- sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
- atque eadem magni refert primordia saepe
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque;
- namque eadem caelum mare terras flumina solem
- constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
- verum aliis alioque modo commixta moventur.
- quin etiam passim nostris in versibus ipsis
- multa elementa vides multis communia verbis,
- cum tamen inter se versus ac verba necessest
- confiteare et re et sonitu distare sonanti.
- tantum elementa queunt permutato ordine solo;
- at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
- possunt unde queant variae res quaeque creari.
- Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
- quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
- concedit nobis patrii sermonis egestas,
- sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
- principio, rerum quam dicit homoeomerian,
- ossa videlicet e pauxillis atque minutis
- ossibus hic et de pauxillis atque minutis
- visceribus viscus gigni sanguenque creari
- sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
- ex aurique putat micis consistere posse
- aurum et de terris terram concrescere parvis,
- ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
- cetera consimili fingit ratione putatque.
- nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
- concedit neque corporibus finem esse secandis.
- quare in utraque mihi pariter ratione videtur
- errare atque illi, supra quos diximus ante.
- Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
- si primordia sunt, simili quae praedita constant
- natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
- et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
- nam quid in oppressu valido durabit eorum,
- ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
- ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
- nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
- tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
- ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
- at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
- crescere de nihilo testor res ante probatas.
- Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
- scire licet nobis venas et sanguen et ossa
- * * *
- sive cibos omnis commixto corpore dicent
- esse et habere in se nervorum corpora parva
- ossaque et omnino venas partisque cruoris,
- fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
- ex alienigenis rebus constare putetur,
- ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
- Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
- si sunt in terris, terram constare necessest
- ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
- transfer item, totidem verbis utare licebit:
- in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
- ex alienigenis consistant ligna necessest,
- praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
- ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
- Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
- id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
- res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
- apparere unum, cuius sint plurima mixta
- et magis in promptu primaque in fronte locata.