De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  2. convestire sua perfundens omnia luce,
  3. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  4. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  5. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  6. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  7. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  8. sed complexa meant inter se conque globata;
  9. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  10. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  11. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  12. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  13. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  14. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  15. debent ni mirum praecellere mobilitate
  16. et multo citius ferri quam lumina solis
  17. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  18. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  19. * * *
  20. nec persectari primordia singula quaeque,
  21. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  22. At quidam contra haec, ignari materiai,
  23. naturam non posse deum sine numine reddunt
  24. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  25. tempora mutare annorum frugesque creare
  26. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  27. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  28. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  29. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  30. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  31. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  32. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  33. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  34. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  35. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  36. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  37. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  38. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  39. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  40. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  41. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  42. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  43. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  44. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  45. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  46. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  47. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  48. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  49. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  50. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  51. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  52. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  53. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  54. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  55. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  56. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  57. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  58. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  59. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  60. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  61. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  62. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  63. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  64. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  65. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  66. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  67. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  68. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  69. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  70. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  71. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  72. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  73. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  74. incertisque locis spatio depellere paulum,
  75. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  76. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  77. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  78. nec foret offensus natus nec plaga creata
  79. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  80. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  81. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  82. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  83. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  84. avius a vera longe ratione recedit.
  85. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  86. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  87. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  88. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  89. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  90. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  91. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  92. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  93. omnia qua propter debent per inane quietum
  94. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  95. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  96. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  97. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  98. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  99. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  100. obliquos videamur et id res vera refutet.
  101. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  102. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  103. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  104. sed nihil omnino recta regione viai
  105. declinare quis est qui possit cernere sese?
  106. Denique si semper motu conectitur omnis
  107. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  108. nec declinando faciunt primordia motus
  109. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  110. ex infinito ne causam causa sequatur,
  111. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  112. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  113. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  114. declinamus item motus nec tempore certo
  115. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  116. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  117. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  118. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  119. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  120. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  121. omnis enim totum per corpus materiai
  122. copia conciri debet, concita per artus
  123. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  124. ut videas initum motus a corde creari
  125. ex animique voluntate id procedere primum,
  126. inde dari porro per totum corpus et artus.
  127. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  128. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  129. nam tum materiem totius corporis omnem
  130. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  131. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  132. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  133. pellat et invitos cogat procedere saepe
  134. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  135. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  136. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  137. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  138. et proiecta refrenatur retroque residit.
  139. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  140. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  141. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  142. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  143. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  144. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  145. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  146. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  147. id facit exiguum clinamen principiorum
  148. nec regione loci certa nec tempore certo.
  149. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  150. copia nec porro maioribus intervallis;
  151. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  152. qua propter quo nunc in motu principiorum
  153. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  154. et post haec semper simili ratione ferentur,
  155. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  156. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  157. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  158. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  159. nam neque quo possit genus ullum materiai
  160. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  161. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  162. naturam rerum mutare et vertere motus.
  163. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  164. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  165. summa tamen summa videatur stare quiete,
  166. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  167. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  168. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  169. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  170. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  171. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  172. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  173. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  174. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  175. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  176. omnia quae nobis longe confusa videntur
  177. et velut in viridi candor consistere colli.
  178. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  179. camporum complent belli simulacra cientes,
  180. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  181. aere renidescit tellus supterque virum vi
  182. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  183. icti reiectant voces ad sidera mundi
  184. et circum volitant equites mediosque repente
  185. tramittunt valido quatientes impete campos;
  186. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  187. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  188. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  189. qualia sint et quam longe distantia formis,
  190. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  191. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  192. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  193. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  194. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  195. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  196. esse pari filo similique adfecta figura.
  197. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  198. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  199. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  200. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  201. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  202. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  203. invenies tamen inter se differre figuris.
  204. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  205. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  206. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  207. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  208. turicremas propter mactatus concidit aras
  209. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  210. at mater viridis saltus orbata peragrans
  211. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  212. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  213. conspicere amissum fetum, completque querellis
  214. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  215. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  216. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  217. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  218. oblectare animum subitamque avertere curam,
  219. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  220. derivare queunt animum curaque levare;
  221. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  222. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  223. cornigeras norunt matres agnique petulci
  224. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  225. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  226. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  227. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  228. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  229. concharumque genus parili ratione videmus
  230. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  231. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  232. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  233. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  234. unius ad certam formam primordia rerum,
  235. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  236. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  237. quare fulmineus multo penetralior ignis
  238. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  239. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  240. subtilem magis e parvis constare figuris
  241. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  242. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  243. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  244. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  245. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  246. et quamvis subito per colum vina videmus
  247. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  248. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  249. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  250. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  251. inter se possint primordia singula quaeque
  252. singula per cuiusque foramina permanare.
  253. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  254. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  255. at contra taetra absinthi natura ferique
  256. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  257. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  258. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  259. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  260. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  261. proptereaque solere vias rescindere nostris
  262. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  263. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  264. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  265. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  266. horrorem constare elementis levibus aeque
  267. ac musaea mele, per chordas organici quae
  268. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  269. neu simili penetrare putes primordia forma
  270. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  271. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  272. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  273. neve bonos rerum simili constare colores
  274. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  275. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  276. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  277. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  278. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  279. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  280. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  281. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  282. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  283. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  284. titillare magis sensus quam laedere possint,
  285. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  286. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  287. dissimili dentata modo conpungere sensus
  288. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  289. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  290. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  291. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  292. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  293. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  294. semina confundunt inter se concita sensum;
  295. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  296. tute tibi partem ferias atque experiare.
  297. qua propter longe formas distare necessest
  298. principiis, varios quae possint edere sensus.
  299. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  300. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  301. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  302. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  303. prima acie constant ictus contemnere sueta
  304. et validi silices ac duri robora ferri
  305. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  306. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  307. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  308. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  309. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  310. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  311. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  312. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  313. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  314. at non esse tamen perplexis indupedita,
  315. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  316. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  317. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  318. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  319. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  320. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  321. * * *
  322. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  323. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  324. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  325. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  326. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  327. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  328. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  329. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  330. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  331. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  332. linquit enim supera taetri primordia viri,
  333. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  334. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  335. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  336. finita variare figurarum ratione.
  337. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  338. esse infinito debebunt corporis auctu.
  339. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  340. corporis inter se multum variare figurae
  341. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  342. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  343. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  344. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  345. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  346. formai speciem totius corporis eius,
  347. quod super est, si forte voles variare figuras,
  348. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  349. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  350. si tu forte voles etiam variare figuras.
  351. ergo formarum novitatem corporis augmen
  352. subsequitur. quare non est ut credere possis
  353. esse infinitis distantia semina formis,
  354. ne quaedam cogas inmani maximitate
  355. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  356. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  357. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  358. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  359. saecla novo rerum superata colore iacerent
  360. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  361. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  362. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  363. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  364. cedere item retro possent in deteriores
  365. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  366. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  367. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  368. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  369. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  370. materiem quoque finitis differe figuris.
  371. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  372. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  373. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  374. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  375. ergo finita distant ratione creata,
  376. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  377. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  378. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  379. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  380. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  381. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  382. formarum finita, necesse est quae similes sint
  383. esse infinitas aut summam materiai
  384. finitam constare, id quod non esse probavi.