De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  2. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  3. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  4. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  5. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  6. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  7. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  8. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  9. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  10. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  11. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  12. at primordia gignundis in rebus oportet
  13. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  14. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  15. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  16. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  17. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  18. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  19. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  20. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  21. nec cessare haec inter se mutare, meare
  22. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  23. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  24. immutabile enim quiddam superare necessest,
  25. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  26. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  27. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  28. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  29. in commutatum veniunt, constare necessest
  30. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  31. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  32. quin potius tali natura praedita quaedam
  33. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  34. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  35. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  36. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  37. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  38. aeris e terra res omnis crescere alique;
  39. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  40. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  41. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  42. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  43. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  44. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  45. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  46. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  47. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  48. ni mirum quia multa modis communia multis
  49. multarum rerum in rebus primordia mixta
  50. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  51. atque eadem magni refert primordia saepe
  52. cum quibus et quali positura contineantur
  53. et quos inter se dent motus accipiantque;
  54. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  55. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  56. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  57. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  58. multa elementa vides multis communia verbis,
  59. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  60. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  61. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  62. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  63. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  64. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  65. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  66. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  67. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  68. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  69. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  70. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  71. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  72. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  73. ex aurique putat micis consistere posse
  74. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  75. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  76. cetera consimili fingit ratione putatque.
  77. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  78. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  79. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  80. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  81. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  82. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  83. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  84. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  85. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  86. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  87. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  88. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  89. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  90. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  91. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  92. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  93. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  94. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  95. * * *
  96. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  97. esse et habere in se nervorum corpora parva
  98. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  99. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  100. ex alienigenis rebus constare putetur,
  101. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  102. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  103. si sunt in terris, terram constare necessest
  104. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  105. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  106. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  107. ex alienigenis consistant ligna necessest,