De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quos inter se dent motus accipiantque;
  2. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  3. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  4. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  5. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  6. multa elementa vides multis communia verbis,
  7. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  8. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  9. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  10. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  11. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  12. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  13. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  14. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  15. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  16. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  17. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  18. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  19. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  20. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  21. ex aurique putat micis consistere posse
  22. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  23. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  24. cetera consimili fingit ratione putatque.
  25. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  26. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  27. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  28. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  29. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  30. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  31. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  32. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  33. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  34. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  35. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  36. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  37. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  38. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.