De Rerum Natura
Lucretius
-
- atque eadem magni refert primordia saepe
- cum quibus et quali positura contineantur
- et quos inter se dent motus accipiantque;
- namque eadem caelum mare terras flumina solem
- constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
- verum aliis alioque modo commixta moventur.
- quin etiam passim nostris in versibus ipsis
- multa elementa vides multis communia verbis,
- cum tamen inter se versus ac verba necessest
- confiteare et re et sonitu distare sonanti.
- tantum elementa queunt permutato ordine solo;
- at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
- possunt unde queant variae res quaeque creari.
- Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
- quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
- concedit nobis patrii sermonis egestas,
- sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
- principio, rerum quam dicit homoeomerian,
- ossa videlicet e pauxillis atque minutis
- ossibus hic et de pauxillis atque minutis
- visceribus viscus gigni sanguenque creari
- sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
- ex aurique putat micis consistere posse
- aurum et de terris terram concrescere parvis,
- ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
- cetera consimili fingit ratione putatque.
- nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
- concedit neque corporibus finem esse secandis.
- quare in utraque mihi pariter ratione videtur
- errare atque illi, supra quos diximus ante.
- Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
- si primordia sunt, simili quae praedita constant
- natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
- et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
- nam quid in oppressu valido durabit eorum,
- ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
- ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
- nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
- tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
- ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
- at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
- crescere de nihilo testor res ante probatas.
- Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
- scire licet nobis venas et sanguen et ossa
- * * *
- sive cibos omnis commixto corpore dicent
- esse et habere in se nervorum corpora parva
- ossaque et omnino venas partisque cruoris,
- fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
- ex alienigenis rebus constare putetur,
- ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
- Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
- si sunt in terris, terram constare necessest
- ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
- transfer item, totidem verbis utare licebit:
- in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
- ex alienigenis consistant ligna necessest,
- praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
- ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
- Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
- id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
- res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
- apparere unum, cuius sint plurima mixta
- et magis in promptu primaque in fronte locata.
- quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
- conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
- robore cum in saxi franguntur, mittere signum
- sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.