De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  2. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  3. et latices dulcis guttas similique sapore
  4. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  5. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  6. herbarum genera et fruges frondesque videri
  7. dispertita inter terram latitare minute,
  8. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  9. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  10. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  11. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  12. verum semina multimodis inmixta latere
  13. multarum rerum in rebus communia debent.
  14. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  15. arboribus vicina cacumina summa terantur
  16. inter se validis facere id cogentibus austris,
  17. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  18. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  19. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  20. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  21. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  22. non possent ullum tempus celarier ignes,
  23. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  24. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  25. permagni referre eadem primordia saepe
  26. cum quibus et quali positura contineantur
  27. et quos inter se dent motus accipiantque,
  28. atque eadem paulo inter se mutata creare
  29. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  30. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  31. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  32. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  33. si fieri non posse putas, quin materiai
  34. corpora consimili natura praedita fingas,
  35. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  36. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  37. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  38. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  39. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  40. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  41. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  42. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  43. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  44. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  45. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  46. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  47. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  48. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  49. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  50. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  51. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  52. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  53. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  54. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  55. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  56. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  57. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  58. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  59. sed potius tali facto recreata valescat,
  60. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  61. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  62. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  63. carmine Pierio rationem exponere nostram
  64. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  65. si tibi forte animum tali ratione tenere
  66. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  67. naturam rerum, qua constet compta figura.
  68. Sed quoniam docui solidissima materiai