De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  2. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  3. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  4. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  5. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  6. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  7. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  8. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  9. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  10. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  11. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  12. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  13. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  14. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  15. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  16. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  17. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  18. quam contra res illorum retroque putari?
  19. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  20. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  21. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  22. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  23. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  24. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  25. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  26. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  27. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  28. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  29. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  30. at primordia gignundis in rebus oportet
  31. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  32. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  33. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  34. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  35. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  36. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  37. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  38. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  39. nec cessare haec inter se mutare, meare
  40. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  41. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  42. immutabile enim quiddam superare necessest,
  43. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  44. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  45. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  46. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  47. in commutatum veniunt, constare necessest
  48. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  49. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  50. quin potius tali natura praedita quaedam
  51. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  52. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  53. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  54. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  55. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  56. aeris e terra res omnis crescere alique;
  57. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  58. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  59. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  60. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  61. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  62. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  63. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  64. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  65. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  66. ni mirum quia multa modis communia multis
  67. multarum rerum in rebus primordia mixta
  68. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.