De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  2. carmina quin etiam divini pectoris eius
  3. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  4. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  5. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  6. partibus egregie multis multoque minores,
  7. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  8. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  9. sanctius et multo certa ratione magis quam
  10. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  11. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  12. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  13. Primum quod motus exempto rebus inani
  14. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  15. aera solem ignem terras animalia frugis
  16. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  17. deinde quod omnino finem non esse secandis
  18. corporibus facient neque pausam stare fragori
  19. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  20. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  21. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  22. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  23. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  24. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  25. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  26. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  27. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  28. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  29. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  30. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  31. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  32. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  33. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  34. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  35. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  36. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  37. quam contra res illorum retroque putari?
  38. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  39. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  40. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  41. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  42. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  43. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  44. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  45. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  46. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  47. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  48. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  49. at primordia gignundis in rebus oportet
  50. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  51. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  52. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  53. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  54. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  55. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  56. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  57. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  58. nec cessare haec inter se mutare, meare
  59. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  60. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  61. immutabile enim quiddam superare necessest,
  62. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  63. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  64. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  65. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  66. in commutatum veniunt, constare necessest
  67. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  68. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  69. quin potius tali natura praedita quaedam
  70. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  71. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  72. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  73. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  74. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  75. aeris e terra res omnis crescere alique;
  76. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  77. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  78. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,