De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  2. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  3. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  4. aeris e terra res omnis crescere alique;
  5. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  6. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  7. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  8. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  9. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  10. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  11. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  12. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  13. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  14. ni mirum quia multa modis communia multis
  15. multarum rerum in rebus primordia mixta
  16. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  17. atque eadem magni refert primordia saepe
  18. cum quibus et quali positura contineantur
  19. et quos inter se dent motus accipiantque;
  20. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  21. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  22. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  23. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  24. multa elementa vides multis communia verbis,
  25. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  26. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  27. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  28. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  29. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  30. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  31. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  32. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  33. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  34. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  35. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  36. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  37. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  38. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  39. ex aurique putat micis consistere posse
  40. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  41. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  42. cetera consimili fingit ratione putatque.
  43. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  44. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  45. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  46. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  47. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  48. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  49. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  50. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  51. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  52. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  53. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  54. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  55. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  56. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  57. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  58. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  59. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  60. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  61. * * *
  62. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  63. esse et habere in se nervorum corpora parva
  64. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  65. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  66. ex alienigenis rebus constare putetur,
  67. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  68. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  69. si sunt in terris, terram constare necessest
  70. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  71. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  72. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  73. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  74. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  75. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  76. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  77. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  78. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  79. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  80. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  81. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  82. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  83. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  84. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  85. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  86. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  87. et latices dulcis guttas similique sapore
  88. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  89. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  90. herbarum genera et fruges frondesque videri
  91. dispertita inter terram latitare minute,
  92. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  93. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  94. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  95. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  96. verum semina multimodis inmixta latere
  97. multarum rerum in rebus communia debent.
  98. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  99. arboribus vicina cacumina summa terantur
  100. inter se validis facere id cogentibus austris,