De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  2. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  3. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  4. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  5. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  6. non possent ullum tempus celarier ignes,
  7. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  8. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  9. permagni referre eadem primordia saepe
  10. cum quibus et quali positura contineantur
  11. et quos inter se dent motus accipiantque,
  12. atque eadem paulo inter se mutata creare
  13. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  14. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  15. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  16. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  17. si fieri non posse putas, quin materiai
  18. corpora consimili natura praedita fingas,
  19. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  20. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  21. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  22. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  23. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  24. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  25. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  26. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  27. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  28. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  29. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  30. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  31. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  32. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  33. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  34. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  35. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  36. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  37. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  38. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  39. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  40. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  41. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  42. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  43. sed potius tali facto recreata valescat,
  44. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  45. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  46. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  47. carmine Pierio rationem exponere nostram
  48. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  49. si tibi forte animum tali ratione tenere
  50. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  51. naturam rerum, qua constet compta figura.
  52. Sed quoniam docui solidissima materiai
  53. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  54. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  55. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  56. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  57. pervideamus utrum finitum funditus omne
  58. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  59. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  60. finitumst; namque extremum debebat habere.
  61. extremum porro nullius posse videtur
  62. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  63. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  64. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  65. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  66. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  67. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  68. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  69. Praeterea si iam finitum constituatur
  70. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  71. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  72. id validis utrum contortum viribus ire
  73. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  74. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  75. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  76. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  77. cogit ut exempta concedas fine patere.
  78. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  79. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  80. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  81. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  82. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  83. fiet uti nusquam possit consistere finis
  84. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  85. Praeterea spatium summai totius omne
  86. undique si inclusum certis consisteret oris
  87. finitumque foret, iam copia materiai
  88. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  89. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  90. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  91. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  92. ex infinito iam tempore subsidendo.
  93. at nunc ni mirum requies data principiorum
  94. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  95. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  96. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  97. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  98. ex infinito cita corpora materiai.
  99. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  100. aer dissaepit collis atque aera montes,