De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  2. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  3. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  4. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  5. in commutatum veniunt, constare necessest
  6. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  7. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  8. quin potius tali natura praedita quaedam
  9. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  10. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  11. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  12. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  13. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  14. aeris e terra res omnis crescere alique;
  15. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  16. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  17. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  18. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  19. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  20. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  21. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  22. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  23. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  24. ni mirum quia multa modis communia multis
  25. multarum rerum in rebus primordia mixta
  26. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  27. atque eadem magni refert primordia saepe
  28. cum quibus et quali positura contineantur
  29. et quos inter se dent motus accipiantque;
  30. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  31. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  32. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  33. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  34. multa elementa vides multis communia verbis,
  35. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  36. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  37. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  38. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  39. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  40. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  41. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  42. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  43. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  44. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  45. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  46. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  47. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  48. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  49. ex aurique putat micis consistere posse
  50. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  51. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  52. cetera consimili fingit ratione putatque.
  53. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  54. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  55. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  56. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  57. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  58. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  59. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  60. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  61. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  62. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  63. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  64. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  65. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  66. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  67. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  68. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  69. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  70. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  71. * * *
  72. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  73. esse et habere in se nervorum corpora parva
  74. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  75. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  76. ex alienigenis rebus constare putetur,
  77. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  78. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  79. si sunt in terris, terram constare necessest
  80. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  81. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  82. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  83. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  84. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  85. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  86. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  87. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  88. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  89. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  90. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  91. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  92. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  93. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  94. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  95. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  96. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  97. et latices dulcis guttas similique sapore
  98. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  99. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  100. herbarum genera et fruges frondesque videri
  101. dispertita inter terram latitare minute,
  102. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  103. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  104. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  105. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  106. verum semina multimodis inmixta latere
  107. multarum rerum in rebus communia debent.
  108. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  109. arboribus vicina cacumina summa terantur
  110. inter se validis facere id cogentibus austris,
  111. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  112. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  113. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  114. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  115. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  116. non possent ullum tempus celarier ignes,
  117. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  118. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  119. permagni referre eadem primordia saepe
  120. cum quibus et quali positura contineantur
  121. et quos inter se dent motus accipiantque,
  122. atque eadem paulo inter se mutata creare
  123. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  124. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  125. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  126. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  127. si fieri non posse putas, quin materiai
  128. corpora consimili natura praedita fingas,
  129. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  130. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  131. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  132. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  133. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  134. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  135. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  136. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti