De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  25. naturam rerum, qua constet compta figura.
  26. Sed quoniam docui solidissima materiai
  27. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  28. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  29. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  30. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  31. pervideamus utrum finitum funditus omne
  32. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  33. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  34. finitumst; namque extremum debebat habere.
  35. extremum porro nullius posse videtur
  36. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  37. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  38. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  39. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  40. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  41. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  42. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  43. Praeterea si iam finitum constituatur
  44. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  45. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  46. id validis utrum contortum viribus ire
  47. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  48. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  49. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  50. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  51. cogit ut exempta concedas fine patere.
  52. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  53. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  54. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  55. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  56. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  57. fiet uti nusquam possit consistere finis
  58. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  59. Praeterea spatium summai totius omne
  60. undique si inclusum certis consisteret oris
  61. finitumque foret, iam copia materiai
  62. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  63. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  64. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  65. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  66. ex infinito iam tempore subsidendo.
  67. at nunc ni mirum requies data principiorum
  68. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  69. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  70. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  71. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  72. ex infinito cita corpora materiai.
  73. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  74. aer dissaepit collis atque aera montes,
  75. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  76. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  77. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  78. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  79. perpetuo possint aevi labentia tractu
  80. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  81. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  82. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  83. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  84. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  85. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  86. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  87. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  88. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  89. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  90. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  91. exiguum possent horai sistere tempus;
  92. nam dispulsa suo de coetu materiai
  93. copia ferretur magnum per inane soluta,
  94. sive adeo potius numquam concreta creasset
  95. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  96. nam certe neque consilio primordia rerum
  97. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  98. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  99. sed quia multa modis multis mutata per omne
  100. ex infinito vexantur percita plagis,
  101. omne genus motus et coetus experiundo
  102. tandem deveniunt in talis disposituras,
  103. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  104. et multos etiam magnos servata per annos
  105. ut semel in motus coniectast convenientis,
  106. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  107. integrent amnes et solis terra vapore
  108. fota novet fetus summissaque gens animantum
  109. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  110. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  111. ex infinito suboriri copia posset,
  112. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  113. nam vel uti privata cibo natura animantum
  114. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  115. dissolui simul ac defecit suppeditare
  116. materies aliqua ratione aversa viai.
  117. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  118. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  119. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  120. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  121. inter dum resilire tamen coguntur et una
  122. principiis rerum spatium tempusque fugai
  123. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  124. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  125. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  126. infinita opus est vis undique materiai.
  127. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  128. in medium summae quod dicunt omnia niti
  129. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  130. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  131. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  132. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  133. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  134. nitier in terraque retro requiescere posta,
  135. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  136. et simili ratione animalia suppa vagari