De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  2. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  3. nec cessare haec inter se mutare, meare
  4. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  5. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  6. immutabile enim quiddam superare necessest,
  7. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  8. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  9. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  10. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  11. in commutatum veniunt, constare necessest
  12. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  13. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  14. quin potius tali natura praedita quaedam
  15. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  16. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  17. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  18. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  19. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  20. aeris e terra res omnis crescere alique;
  21. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  22. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  23. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  24. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  25. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  26. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  27. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  28. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  29. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  30. ni mirum quia multa modis communia multis
  31. multarum rerum in rebus primordia mixta
  32. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  33. atque eadem magni refert primordia saepe
  34. cum quibus et quali positura contineantur
  35. et quos inter se dent motus accipiantque;
  36. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  37. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  38. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  39. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  40. multa elementa vides multis communia verbis,
  41. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  42. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  43. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  44. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  45. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  46. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  47. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  48. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  49. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  50. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  51. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  52. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  53. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  54. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  55. ex aurique putat micis consistere posse
  56. aurum et de terris terram concrescere parvis,