De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  2. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  3. carmina quin etiam divini pectoris eius
  4. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  5. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  6. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  7. partibus egregie multis multoque minores,
  8. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  9. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  10. sanctius et multo certa ratione magis quam
  11. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  12. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  13. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  14. Primum quod motus exempto rebus inani
  15. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  16. aera solem ignem terras animalia frugis
  17. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  18. deinde quod omnino finem non esse secandis
  19. corporibus facient neque pausam stare fragori
  20. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  21. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  22. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  23. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  24. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  25. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  26. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  27. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  28. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  29. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  30. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  31. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  32. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  33. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  34. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  35. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  36. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  37. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  38. quam contra res illorum retroque putari?
  39. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  40. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  41. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  42. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  43. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  44. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  45. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  46. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  47. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  48. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  49. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  50. at primordia gignundis in rebus oportet
  51. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  52. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  53. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  54. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  55. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  56. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari