De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  2. cetera consimili fingit ratione putatque.
  3. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  4. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  5. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  6. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  7. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  8. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  9. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  10. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  11. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  12. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  13. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  14. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  15. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  16. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  17. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  18. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  19. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  20. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  21. * * *
  22. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  23. esse et habere in se nervorum corpora parva
  24. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  25. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  26. ex alienigenis rebus constare putetur,
  27. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  28. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  29. si sunt in terris, terram constare necessest
  30. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  31. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  32. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  33. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  34. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  35. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  36. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  37. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  38. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  39. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  40. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  41. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  42. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  43. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  44. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  45. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  46. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  47. et latices dulcis guttas similique sapore
  48. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  49. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  50. herbarum genera et fruges frondesque videri
  51. dispertita inter terram latitare minute,
  52. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  53. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  54. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  55. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  56. verum semina multimodis inmixta latere