De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  2. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  3. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  4. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  5. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  6. quam contra res illorum retroque putari?
  7. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  8. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  9. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  10. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  11. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  12. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  13. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  14. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  15. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  16. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  17. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  18. at primordia gignundis in rebus oportet
  19. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  20. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  21. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  22. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  23. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  24. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  25. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  26. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  27. nec cessare haec inter se mutare, meare
  28. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  29. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  30. immutabile enim quiddam superare necessest,
  31. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  32. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  33. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  34. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  35. in commutatum veniunt, constare necessest
  36. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  37. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  38. quin potius tali natura praedita quaedam