De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  2. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  3. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  4. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  5. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  6. aeris e terra res omnis crescere alique;
  7. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  8. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  9. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  10. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  11. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  12. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  13. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  14. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  15. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  16. ni mirum quia multa modis communia multis
  17. multarum rerum in rebus primordia mixta
  18. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  19. atque eadem magni refert primordia saepe
  20. cum quibus et quali positura contineantur
  21. et quos inter se dent motus accipiantque;
  22. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  23. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  24. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  25. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  26. multa elementa vides multis communia verbis,
  27. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  28. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  29. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  30. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  31. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  32. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  33. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  34. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  35. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  36. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  37. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  38. ossibus hic et de pauxillis atque minutis