De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  2. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  3. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  4. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  5. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  6. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  7. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  8. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  9. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  10. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  11. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  12. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  13. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  14. quam contra res illorum retroque putari?
  15. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  16. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  17. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  18. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  19. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  20. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  21. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  22. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  23. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  24. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  25. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  26. at primordia gignundis in rebus oportet
  27. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  28. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  29. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  30. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  31. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  32. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  33. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  34. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  35. nec cessare haec inter se mutare, meare
  36. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  37. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  38. immutabile enim quiddam superare necessest,
  39. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  40. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  41. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  42. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  43. in commutatum veniunt, constare necessest
  44. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  45. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  46. quin potius tali natura praedita quaedam
  47. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  48. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  49. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  50. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  51. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  52. aeris e terra res omnis crescere alique;
  53. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  54. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  55. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  56. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  57. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  58. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  59. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  60. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  61. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  62. ni mirum quia multa modis communia multis
  63. multarum rerum in rebus primordia mixta
  64. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  65. atque eadem magni refert primordia saepe
  66. cum quibus et quali positura contineantur
  67. et quos inter se dent motus accipiantque;
  68. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  69. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  70. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  71. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  72. multa elementa vides multis communia verbis,
  73. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  74. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  75. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  76. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  77. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  78. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  79. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  80. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  81. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  82. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  83. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  84. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  85. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  86. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  87. ex aurique putat micis consistere posse
  88. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  89. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  90. cetera consimili fingit ratione putatque.
  91. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  92. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  93. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  94. errare atque illi, supra quos diximus ante.