De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  2. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  3. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  4. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  5. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  6. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  7. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  8. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  9. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  10. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  11. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  12. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  13. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  14. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  15. * * *
  16. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  17. esse et habere in se nervorum corpora parva
  18. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  19. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  20. ex alienigenis rebus constare putetur,
  21. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  22. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  23. si sunt in terris, terram constare necessest
  24. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  25. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  26. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  27. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  28. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  29. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  30. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  31. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  32. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  33. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  34. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  35. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  36. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  37. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  38. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  39. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  40. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  41. et latices dulcis guttas similique sapore
  42. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  43. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  44. herbarum genera et fruges frondesque videri
  45. dispertita inter terram latitare minute,
  46. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  47. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  48. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  49. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  50. verum semina multimodis inmixta latere
  51. multarum rerum in rebus communia debent.
  52. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  53. arboribus vicina cacumina summa terantur
  54. inter se validis facere id cogentibus austris,
  55. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  56. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  57. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  58. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  59. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  60. non possent ullum tempus celarier ignes,
  61. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  62. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  63. permagni referre eadem primordia saepe
  64. cum quibus et quali positura contineantur
  65. et quos inter se dent motus accipiantque,
  66. atque eadem paulo inter se mutata creare
  67. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  68. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  69. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  70. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  71. si fieri non posse putas, quin materiai
  72. corpora consimili natura praedita fingas,
  73. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  74. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  75. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  76. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  77. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  78. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  79. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  80. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  81. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  82. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  83. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  84. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  85. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  86. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  87. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  88. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  89. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  90. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  91. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  92. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  93. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  94. ut puerorum aetas inprovida ludificetur