De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  2. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  3. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  4. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  5. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  6. ut videas non e stipatis partibus esse.
  7. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  8. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  9. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  10. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  11. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  12. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  13. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  14. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  15. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  16. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  17. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  18. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  19. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  20. naturam res et convertunt corpora sese,
  21. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  22. nil referret enim quaedam decedere, abire
  23. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  24. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  25. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  26. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  27. concursus motus ordo positura figurae
  28. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  29. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  30. praeterea rei quae corpora mittere possit
  31. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  32. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  33. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  34. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  35. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  36. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  37. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  38. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  39. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  40. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  41. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  42. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  43. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  44. et velit ardoris naturam linquere solam,
  45. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  46. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  47. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  48. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  49. et qui principium gignundis aera rebus
  50. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  51. fingere res ipsum per se terramve creare
  52. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  53. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  54. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  55. aera iungentes igni terramque liquori,
  56. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  57. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  58. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  59. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  60. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  61. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  62. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  63. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  64. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  65. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  66. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  67. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  68. quae cum magna modis multis miranda videtur
  69. gentibus humanis regio visendaque fertur
  70. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  71. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  72. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  73. carmina quin etiam divini pectoris eius
  74. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  75. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  76. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  77. partibus egregie multis multoque minores,
  78. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  79. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  80. sanctius et multo certa ratione magis quam
  81. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  82. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  83. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  84. Primum quod motus exempto rebus inani
  85. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  86. aera solem ignem terras animalia frugis
  87. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  88. deinde quod omnino finem non esse secandis
  89. corporibus facient neque pausam stare fragori
  90. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  91. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  92. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  93. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  94. extremum quod habent, minimum consistere rerum.